Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

TUTELA CAELESTIS*

BEATA MARIA VIRGO, «NUESTRA SEÑORA DEL ROSARIO DE LAS LAJAS»
VULGO APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA DIOECESIS IPIALENSIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Tutela caelestis virtutis sacras iuvat diciones firmari, quae quasi arbores novellae in feraci catholicae Ecclesiae agro conseruntur. Cum ergo aliquot abhinc menses Ipialensem dioecesim intra fines Columbianae Civitatis condiderimus,

ad eius bonum et incrementum Patronum esse Nobis renuntiandum haud immerito arbitramur. Neque electio laboriosa, quandoquidem universae regionis incolae atque in primis urbis «Ipiales» cives suam Matrem amantissimam fidamque rerum suarum Patronam, Nostram Dominam SS. Rosarii, «de las Lajas» seu a rupe appellatam, iamdiu habent eamque pietate eximia, cultu latissime patente, venerantur. Hac quidem de re multa commemorabilia proferri possunt, veluti templum in loci amoenitate artificiose exstructum, vel ipsa marialis imago in saxo depicta, unde nomen vulgatum. Idem vero studium religionis erga Virginem Sanctissimam «de las Lajas» a Pio PP. XII, Decessore Nostro imm. rec., sollemniter est comprobatum: ut enim praeclara imago anno MCMLII, auctoritate Petriani Canonicorum Collegii, pretioso diademate est redimita, ita duos post annos aedes ipsa ad dignitatem Basilicae Minoris per Apostolicas Litteras est evecta. Laudabili igitur permotus consilio optatisque publici magistratus, cleri utriusque ac fidelium omnium obsecutus, Venerabilis Frater Michaël Angelus Arce Vivas, qui fuit Ipialensis Episcopus antequam ad sedem Popayanensem est promotus, petiit a Nobis, ut Augustam Deiparam, illo distinctam nomine, universae dioecesis Patronam auctoritate Nostra confirmaremus. Quod votum libentissimo animo explentes, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Mariam Virginem, quae «Nuestra Señora del Rosario de las Lajas» vulgo appellatur, totius dioecesis Ipialensis principalem apud Deum caelestem Patronam constituimus ac declaramus seu confirmamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes

Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 45-46

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana