Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

FLOS MULTIPLICI*

SANCTA ROSA A LIMA, VIRGO, CAELESTIS PATRONA
MILITUM A PUBLICA TUTELA PERUVIAE CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Flos multiplici virtutum decore venustissimus et praeclara domestica gloria merito habetur ac praedicatur a Peruvianis Sancta Rosa Limana; et, quae patriae tantum attulit ornamentum, eadem valido praesidio eam obtegere non perperam creditur. Quod quidem supernum patrocinium Milites a publica tutela Dicionis Peruvianae expetierunt; quorum scilicet grave munus eo pertinet, ut constitutae Civitati leges serventur, bono humanae societatis consulatur, scelestorum cohibeatur audacia. Dilectus igitur Filius Noster Ioannes Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Landázuri Ricketts, Archiepiscopus Limanus, vota quoque significans Moderatoris Generalis Militum illorum aliorumque eiusdem corporis Virorum e prioribus, Nos rogavit, ut lectissimam Virginem Limanam Militum Peruvianorum a publica tutela renuntiaremus Patronam. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Rosam a Lima, Virginem, Militum a publica tutela Peruvianae Dicionis, qui vulgari nomine Guardia Civil comprehenduntur, caelestem apud Deum Patronam facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis liturgicis privilegiis atque honoribus, quae

praecipuis coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 46-47

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana