Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AENARIA INSULA*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR
PAROECIALIS ECCLESIA SS.MO CORDI IESU ET S. MARIAE MAGDALENAE PAENITENTI IN OPPIDO «CASA- MICCIOLA-TERME», UT APPELLANT,
INTRA FINES ISCLANAE DIOECESIS, CONSECRATA.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Aenaria insula non solum ob locorum amoenitatem formosissima praedicatur et ob aquarum calentium fontes saluberrima, sed perinsignibus etiam quibusdam religionis sedibus commendatur, quibus videlicet fidelium animis spiritualis accrescit pulchritudo et medicamen adhibetur. Quas inter dilaudatur paroecialis ecclesia Sacratissimo Cordi Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae Paenitenti sacra et in oppido Casamicciola posita. Prima quidem aedes paroecialis eaque parva et angusta Sancto Severino dicata esse traditur; deinde amplius templum honori Sanctae Mariae Magdalenae conditum est ab ea civitate, cui ius patronatus anno MDXL concessum esse in annalibus legitur. Verumtamen, cum die XXVIII mensis Iulii anno MDCCCLXXXIII insula immani terrae motu quateretur, homines resque soli hiatibus sunt absumpti. Post tantam calamitatem, qua oppidum est afflictum, parochus Iosephus Morgera, qui priori, strage illa interempto, successerat, omni ope, nulli parcens labori, est annisus, ut, alio quidem loco, novum paroeciale templum excitaretur, quod provido consilio Sacratissimo Cordi Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae voluit dedicare. Auspicali lapide anno MDCCCXCIV sollemniter iacto, egregium aedificium coeptum est exstrui et ornari; quod opus, in multum tempus productum, nunc tantum omni ex parte est absolutum. Admireris molis amplitudinem, columnarum venustatem, marmora multorum colorum, signa Sacratissimi Cordis Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae. Quibus permotus, Venerabilis Frater Dinus Tomassini, Episcopus Isclanus, Nos rogavit, ut idem templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo auditis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Sacratissimo Cordi Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae Paenitenti consecratam, in oppido vulgo «Casamicciola-Terme» nuncupato et intra fines Isclanae dioecesis sito, ad bonorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eiusmodi titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 198-199

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana