Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CATHEDRALE TEMPLUM*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CATHEDRALI
ECCLESIAE VARMIENSI CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cathedrale templum Varmiense propter antiquitatem et artificiosa opem merito dilaudatur; etenim, ut nunc conspicitur, saeculo XIV est conditum, initia autem eius ab anno MCCLX repetuntur. Peramplum aedificium Gothico structurae genere est insigne, eique plura altaria lignea et marmorea decus addunt non modicum. Accedit quod imagines, pictae et sculptae ab artificibus magni nominis, ibi inveniuntur, et admirationem movent. Est autem potius prae Nobis ferendum cathedralem istam ecclesiam esse sedem inclitam pietatis, ubi sacri ritus magno cum splendore celebrentur. Iuvat quoque memorare dioecesim Varmiensem, cuius veluti centrum est idem princeps templum, per hominum aetates, inter turbas etiam ac difficultates, catholicae fidei haesisse; praeterea eius Antistitem olim electum esse Aeneam Silvium Piccolomini, qui, ad Petrianam Cathedram provectus, appellatus est Pius PP. II; eidem dioecesi praefectum esse Stanislaum Hosium, qui unus fuit e Legatis Romani Pontificis ad Concilium Tridentinum; in Canonicorum demum Collegium eiusdem ecclesiae cathedralis allectum esse Nicolaum Copernicum, virum siderali scientia praeclarissimum. Volens autem huius egregiae aulae Dei honorem augere Venerabilis Frater Iosephus Drzazga, Episcopus titulo Siniandensis Varmiensisque Vicarius Capitularis, vota quoque significans Canonicorum Collegii, cleri et Christifidelium eiusdem dioecesis, Nos rogavit, ut templum hoc maximum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Stephani Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, ampla commendatione suffultis, libenter statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Varmiensem ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 277-278

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana