Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLIS PRAECLARIS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS PAROECIALI TEMPLO SANCTORUM APOSTOLORUM, IN URBE COLONIA AGRIPPINA EXSTANTE, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Templis praeclaris, quae Coloniae Agrippinae insigni sunt

ornamento atque, Apostolica Sede largiente, pro sua vetustate ac pulchritudine eximium honoris titulum iam sunt adepta, aedem quoque Sanctorum Apostolorum Nobis annumerare videtur, quippe cum notas praeferat singulares divinoque cultui aptissima habeatur sedes. Etenim ex Antistitum Coloniensium voluntate exstructa et mox collegio Canonicorum, qui curam pastoralem agerent, concredita, anno MXXVI primum est consecrata; postmodum, cum amplior facta esset magnoque tholo instructa, tam nova evasit, ut anno MCCXIX Engelbertus Archiepiscopus eam denuo consecraverit. Illustre igitur christianae religionis domicilium multa per saecula fuit, quod idem, post sublatum Canonicorum ordinem, ad ius gradumque templi paroecialis superiore aetate est evectum, ubi quidem sacerdotum fideliumque alacritas integra perseveravit. Neque damna, quae, altero bello per universum terrarum orbem saeviente, accepit, impediverunt quominus, composita pace, ad pristinam formam redigeretur rursumque urbis Coloniensis celebre monumentum fieret. Qua de re ceterae sane laudes hic sunt repetendae: in primis SS. Felicis et Adaucti, Cosmae et Damiani Martyrum, aliorumque Caelitum reliquiae; tum copiosa rerum sacrarum supellex, et sculptae pictaeque imagines; caeremoniarum denique decor, quibus omnibus haec ecclesia nobilitatur. Sed Nobis, qui, Urbe Vetere reduces et Bombaya et Pisis, ubi Sacrosanctum Christi Corpus et Sanguinem adoravimus, per Litteras Encyclicas Mysterium Fidei de doctrina et cultu absolutaque virtute Augustissimi Sacramenti nuperrime sumus locuti, id perplacet commemorare, pietatem Eucharisticam continenter ac mirabiliter in Coloniensi templo floruisse. Huc enim B. Iuliana Cornelionensis dicitur advenisse, quae de instituendo Corporis Christi sollemni tam bene est merita, ut ipse Urbanus PP. IV, Decessor Noster, eius sanxerit votum; hic etiam Colonienses cives fontem vitae ac fortitudinis christianae, acerbissimis Ecclesiae temporibus, semper invenerunt. Nec reticendum huiusmodi cultum apte cum illo totius sacrae liturgiae cohaerere processu, cui, hoc ipso saeculo, sollertissimus ecclesiae curio egregiam dedit operam. Quae cum ita sint, libenti prorsus animo preces admittere statuimus Dilecti Filii Nostri Iosephi S. R. E. Presb. Card. Frings, Archiepiscopi Coloniensis, qui, vota sui cleri suorumque fidelium apud Nos interpretatus, Basilicae Minoris titulum pro eadem ecclesia postulavit. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, paroeciale templum, quod, Deo in honorem Sanctorum Apostolorum sacrum, in urbe Colonia Agrippina exsurgit, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis, eodem titulo insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque effieaees iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 5, pp. 326-327

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana