Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUITI, URBIS

*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
SANCTI FRANCISCI ASSISIENSIS IN URBE QUITO HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quiti, urbis nunc amplissimae, initiis praefuit quodammodo Sanctus Franciscus Assisiensis, quippe cum statim post eam conditam eiusdem filii sedem ibi collocarunt et brevi postea templum, lectissimo Caeliti et legifero patri sacrum, mole, opere, cultu nobile, exstruere coeperunt, anno videlicet MDXXXVII. Non est igitur quin admiretur lacunar auro obductum, ligna pretiosa, imagines, aras, maximam imprimis, et ornamenta, quorum non modicus est numerus et varietas. Aedem quoque parvam, a latere positam, cui vulgo nomen est «Villacis», et eam, in qua augustum altaris Sacramentum asservatur, merito dilaudant. Est tamen prae Nobis ferendum hanc ecclesiam non solum propter artis opera commendari sed etiam ut pietatis actuosae sedem; quod quidem habemus potissimum. Eo enim in templo imago «Patris Nostri Iesu», cui vulgaris adiecta appellatio «del Poder», impense colitur, adeo ut e tota dicione Aequatoriana atque ex aliis etiam regionibus Christifideles peregrinantium more eo accedant, munera petituri, gratias aeturi. Quorum spiritualibus necessitatibus Franciscalium communitas, satis frequens, inservit. Cum vero in eo sit, ut eiusdem Ordinis sodales revolutum annum quadringentesimum ab adventu in Rempublicam Aequatorianam concelebrent eumque religionem, euius inclitum domicilium hoc templum esse diximus, vel maioribus auctibus provehere cupiat, Venerabilis Frater Paulus Muñoz Vega, Episcopus titulo Ceramensis atque Quitensis Coadiutor «sedi datus », Nos rogat, ut ecclesiam illam, utpote Quiti, urbis egregiae, et Franciscalis Ordinis decus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Sancti Francisci Assisiensis in urbe Quito consecratam ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus, rite competunt. Contraris quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris, anno MCMLXV Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 433-434

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana