Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MOLIS AMPLITUDINE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE
CATHEDRALI BOTUCATUENSI TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Molis amplitudine, structurae genere, quo ars Gothica eum architectandi ratione, huius aetatis propria, congruit venuste, supellectile pretiosa commendatur cathedrale templum Botucatuense, Sanctae Annae dicatum. Cui restituto et refecto in praesenti etiam plus magnificentiae ne dignitatis accrevit. Dilaudatur insuper, merito quidem, propterea quod est insignis pietatis sedes; etenim sacri ritus ibi celebrantur eo, quo par est, splendore, populus vero fidelis frequens rebus divinis dat operam et Sanctam Annam, cuius veneranda imago est eadem in ecclesia proposita, assiduis honorat obsequiis. Itaque hoc templum maximum in tota archidioecesi in existimatione est atque quasi quoddam signum unitatis religiosae habetur. Cupiens autem pietatis studium novis provehere auctibus, Venerabilis Frater Henricus Golland Trindade, Botucatuensis Archiepiscopus, una cum Venerabili Fratre Silvo Maria Dario, Episcopo titulo Oppidonovensi suoque Auxiliari, Nos rogavit, ut templum illud Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Botucatuensem, Deo in honorem Sanctae Annae, Beatae Mariae Virginis matris, consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 793-794

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana