Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AUGUSTA CUNCTOQUE*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DECORATUR CATHEDRALE TEMPLUM DIOECESIS CLIVI ZAMOËRENSIS, BEATAE MARIAE VIRGINI,
V. D. «NUESTRA SEÑORA DE LA PAZ», CONSECRATUM.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Augusta cunctoque Argentino populo sacra est aedes, quae, in urbe Clivo Zamoërensi sita atque Dominae Nostrae a Pace dicata, anno MCMLVII novae etiam dioecesis primaria ecclesia electa est. Namque fideles, cum gravissima mala intestinis furentibus contentionibus imminerent, naturali cuidam animi motui obtemperantes, ad Almam Deiparam cum fide confugerunt, ut eius deprecatione summum pacis atque reconciliationis bonum nationi suae impetrarent. Statimque piae peregrinationes eodem fieri coeptae sunt a cuiusque ordinis civibus, qui undique ex dissitis etiam terris conveniebant. Quod ergo communis concordiae templum iure merito est habendum et appellandum, ut est extra dioecesis fines pernotum, ita inter ceteras eiusdem ecclesias molis amplitudine et artis venustate eminet. Mireris latas ibi alas, turres, tholum ac multi pretii supellectilem, ipsumque exstructionis genus et opus. Sed magis mireris, in decora religiosorum rituum celebratione, marialis cultus studium atque fervorem, crebrasque optatae pacis invocationes, cum nova ei pericula in toto terrarum orbe — o nimis saepe! — impendent. Qua de re eam animorum consensionem et memorare et laudare placet, qua ducti fideles hoc templum petierunt Deoque publice supplicarunt, cum Nos die IV superioris mensis Octobris ad Sociatarum Nationum Sedem iter suscepimus, evangelicae pacis nuntii. Quae cum ita sint, perlibenter sane admittendum esse censemus votum Venerabilis Fratris Alexandri Schell, Episcopi Clivi Zamoërensis, qui, datis litteris ad Nos, nomine quoque utriusque cleri et populi fidelis, Basilicae Minoris titulum insigni eidem templo postulavit. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum cathedrale dioecesis Clivi Zamoërensis, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis, quae vulgo «Nuestra Señora de la Paz» appellatur, consecratum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus atque augemus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime snffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, pp. 473-474

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana