Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MIRABILI SANCTAE*

NOVUS LEGUM CODEX SACRI ORDINIS FRATRUM
MILITUM HOSPITALIS S. IOANNIS HIEROSOLYMITANI,
NUNC ORDINIS MELITENSIS NUNCUPATI, APPROBATUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Mirabili Sanctae Ecclesiae renovandae atque instaurandae consilio et operi, cui nostra aetate divino Spiritu amante Oecumenicum Concilium Vaticanum II, hoc ipso die ad exitum deveniens, quam diligentissime studuit, insignis etiam fidelisque Ordo Melitensis apta quadam continuatione videtur insertus. Eodem enim pertinent assidui labores Moderatorum itemque Sodalium, qui omnes, data a Summis Pontificibus praecepta servantes, religiosae suae disciplinae morem restituendum atque ad novos hodiernae vitae usus accommodandum curaverunt. Neque vero longiore commemorandas esse sermone curas sollicitudinesque censemus, quibus Ecclesia sive homines sive res Ordinis sit prosecuta, siquidem clarissimis monumentis testatae et consignatae sunt, quaeque antea a peculiari Patrum Cardinalium coetu et nunc a Cardinali Patrono effecta sunt, ea omnia, Ordine laetis auctibus proficiente, multos iam fructus ediderunt. Sed illud potissimum declarare placet, duas haud levis momenti tabulas ab huiusmodi coeptorum coniunctione esse ortas: quarum quidem altera, quae Legis Primariae nomine distinguitur, iuris vim atque firmitatem aliquot ante annos obtinuit, post evulgatas scilicet a Ioanne PP. XXIII, Decessore Nostro imm. rec., d. XXIV m. Iunii anno MCMLXI anuloque Piscatoris obsignatas Litteras Apostolicas; altera vero, plenum legum corpus efficiens, publica Nostra indiget probatione, quam quidem per has Litteras decreturi sumus. Praesens porro Codex iuris Melitensis copiosam, ut patet, materiam complectitur, ita ut, ad rationes sane et instituta eiusdem Primariae Legis accommodatus, iura omnia et munera et officia cuiusque classis Sodalium atque etiam universi Ordinis regimen et administrationem clare explicet distincteque definiat. Opus quidem laboriosum, in quo apparando atque perscribendo Purpurati Patres Summumque Ordinis Magisterium diutius elaboraverunt, vetera et nova egregie componit, quippe cum traditum a maioribus sapientiae ac virtutis, Christianaeque in primis caritatis patrimonium in se recipiat simulque graviores horum temporum necessitates respiciat. Votum igitur eiusdem Decessoris Nostri feliciter impletur, qui per Litteras, quas supra diximus, aperte mandaverat, ut Codex Melitensis, rebus omnibus pertractatis praeceptisque ad illius Legis capita dispositis, quam primum ederetur eidemque in tota religiosae vitae actione adiungeretur. Cum ergo Dilectus Filius Noster Paulus S. R. E. Presb. Card. Giobbe, Magister beneficiis attribuendis seu Datarius Noster, idemque Apostolicae Sedis hac de re Legatus, tradito novarum legum exemplari, a Nobis postulaverit, ut eas omnes Nostra auctoritate rite probaremus atque promulgaremus, hisce Nos precibus, quae Nostra est clarissimi Ordinis singularisque ab eo operae tot per saecula Ecclesiae datae opinio atque existimatio, perlibenter obsecundare statuimus. Itaque Nos, omnibus perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi novum Legum Codicem Sacri Ordinis Fratrum Militum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, nunc Ordinis Melitensis appellati, iuxta exemplum, quod, Italico sermone conscriptum, ex ducentis sexaginta novem articulis, triginta tribus capitulis sexque titulis constat, confirmamus, approbamus, promulgamus eique Apostolicae sanctionis robur adicimus. Universis proinde eiusdem religiosi Ordinis Sodalibus praecipimus et mandamus, ut, quae in novo Codice continentur, ea omnia fideliter constanterque exsequantur. Hisce simul Litteris et auctoritate Nostra abrogamus et abrogata esse declaramus ea, quae abrogari et abrogata esse in ipso novo Codice asseveratur, dum certo fore confidimus, ut idem Ordo, haud immemor pristinarum rerum gloriosissime a se gestarum, duce etiam huiusmodi lege, maiora in dies incrementa capiat optimeque semper de Ecclesia deque humana societate mereatur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Decembris, in festo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 201-203

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana