Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CAMPOSINAE URBIS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA  CATHEDRALIS PISTORIENSIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Camposinae urbis ac dioecesis praecipua sedes atque domicilium cathedrale templum, prout Nobis innotuit, est habendum, quippe cum, loco primitivae sacrae Aedis exstructum, Cleri studium omniumque fidelium pietatem clare ostendat. Quod quidem, Divino Salvatori dicatum, cuius festum die VI mensis Augusti quotannis sollemniter celebratur, molis amplitudine nec non plurimis Redemptoris, Beatae Mariae Virginis nonnullorumque Sanctorum signis magnisque pictis tabulis inter alia templa excellit et est admiratione dignum. Anno MCMXXXVI, primo exacto saeculo ex quo pagus ille ad urbis dignitatem fuit evectus, desideratissimus Sebastianus Presb. Cardinalis Leme da Silveira Cintra, tunc Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii, eandem praecipuam sacram Aedem sollemni ritu consecravit. Ne tantum Cleri studium tantaque fidelium pietas congruo deessent praemio, Venerabilis Frater Antonius de Castro Mayer, Camposinus Episcopus, a Nobis enixe postulavit, ut memorata ecclesia cathedralis titulo ac dignitate Basilicae Minoris auctoritate Nostra augeretur. Nos autem, ad divinum cultum fovendum, huiusmodi preces explere perlibenter statuimus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Camposinae urbis ac dioecesis ecclesiam cathedralem, in honorem Divini Salvatoris dicatam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris Aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 570-571

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana