Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

GLORIA DEI*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS SANCTUARIO MARIALI,
QUOD A «SACRO MONTE DI VIGGIANO» APPELLATUR ET INTRA
POTENTINAE-MARSICENSIS DIOECESIS FINES EST SITUM, DEFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Gloriae Dei, unitati Ecclesiarum, amori et concordiae nationis suae»: haec verba Iosephus Georgius Strossmayer, tunc Bosniensis et Sirmiensis Episcopus, animo pietate flagrante ac mente futura prospiciente in cathedrali templo suo inscripsit, quod inter annos :MDCCCLXVI et MDCCCLXXXII Diacovae construxerat. Quae domus Dei, amplitudine insignis, opere nobilis, omnes Iugoslaviae ecclesias cathedrales magnificentia facile superat; atque adeo «margarita pretiosa» non est immerito nuncupata. Non solum enim propter architecturae rationem, sed etiam propter imagines ab artificibus haud obscuri nominis sculptas et pictas plurimum dilaudatur. Est etiam prae N obis ferendum ad princeps hoc templum, Beato Petro Apostolo dicatum, die eius festo permultos Christifideles peregrinantium more quotannis accedere, ut eum, qui «fundamentum» est Ecclesiae, piis honorent obsequiis; et interiorem partem ab Episcopo illo conditore ita esse dispositam, ut populus Dei rem divinam apte posset participare, quemadmodum Constitutione de Sacra Liturgia, a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo edita, cavetur. Ad perpetuandam autem memoriam huius universalis Synodi, feliciter nuper peractae, cuius veluti praenuntius fuit aedificator istius templi cathedralis, et ad recolendum centesimum annum exactum a quo mirabile idem opus coeptum est exstrui, Venerabilis Frater Stephanus Bäuerlein, Diacovensis seu Bosniensis et Sirmiensis Episcopus, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Diacovensem seu Bosniensem et Sirmiensem, Deo in honorem Sancti Petri Apostoli consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 568-569

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana