Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ILLUSTRI LAUDE*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA  CATHEDRALIS PISTORIENSIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Illustri laude ornatur templum princeps Pistoriense, quod antiquitate, pulchritudine, religione maxime commendatur. Extruetum est enim saeculo XII ineunte, in loco, ubi duae ante surrexerant ecclesiae, fulgetque etiamnum, praeter absida, genere «Romanico» architecturae, illius aetatis proprio. Episcopi, sanctimonia et doctrina praeclari, Pistoriensi huic sedi decus addiderunt; ex quibus iuvat memorare Sanctum Attonem, olim Abbatem Monasterii Vallis Umbrosae, et Beatum Andream Franchi, ex Ordine Fratrum Praedicatorum. Nec praetermittendum est Leonem PP. X, Decessorem Nostrum, eidem Ecelesiae ut sacrorum Antistitem praefuisse. Quemadmodum memoriae proditum est, Romani Pontifices Urbanus II, Innocentius II, Eugenius IV, Pius IX hoc egregium religionis domicilium inviserunt. Ad artis opera quod attinet, non est quin admiretur sepulcri monumentum positum «Cino» Pistoriensi, amico Dantis Aligherii, et aram argenteam Sancto Iacobo Apostolo sacram. Saeculo enim XII reliquiarum eius pars Compostella advecta est ibique condita. Qua de causa evenit, ut Pistorium quasi secundarium fieret sanctuarium, quod Christifideles, ob Sancti Iacobi religionem, peregrinantium more frequentes adibant. Populus Dei praeterea imaginem Beatae Mariae Virginis, quae vulgo «Madonna delle Porrine» nuncupatur, impensis colit obsequiis. Templum denique affiuit sacra supellectile variae quidem pulchritudinis, unius fere pretiositatis. Iam Dantes Aligherius laudibus celebravit sacrarium Pistoriense, utpote venustis rebus refertum. Volens autem Nostro munere ecclesiam hanc principem honore augere, Venerabilis Frater Marius Longo Dorni, Pistoriensis Episcopus, vota etiam significans universi Cleri atque fidelium, suis curis commissorum, Nos rogavit, ut eam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Pistoriensem, Deo in honorem Sancti Zenonis, Episcopi et Confessoris, consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine appellatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 569-570

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana