Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

STUDIO CHRISTIANAE*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD
MELITENSEM CIVITATEM CONSTITUITUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Studio christianae religionis, cuius ortus ab evangelica Gentium Apostoli praedicatione ducitur, insulae Melitae nullo non tempore incolae eminuerunt. Quod quidem avitae fidei fundamentum attendentibus, Apostolicae huic Sedi atque publicae eiusdem insulae Auctoritati visum est, cum esset ipsa Natio haud ita pridem sui iuris facta, mutua ac legitima amicae necessitudinis vincula iungere, ad felicem rerum religiosarum itemque civilium progressionem. Ad Nos igitur quod attinet, rei momentum noscentes eique pro Apostolico, quo fungimur, officio consulentes, Nostram ibidem condere Legationem statuimus. Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Civitate Melitensi Apostolicam Nuntiaturam erigimus et constituimus, eidemque omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic per Nos constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, p. 133

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana