Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM SEDEM*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD REMPUBLICAM
ARABICAM SYRIACAM CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quam sedem Pius PP. XII, Decessor Noster desideratissimus, ad publicas officiorum rationes cum Syriaca Civitate ordinandas, per Litteras Apostolicas die XXI mensis Februarii anno MCMLIII datas in urbe Damasco condiderat, eam in praesenti et gravitate muneris et dignitatis gradu esse augendam censemus. Id enim fore confidimus, ut ex consilio huiusmodi non solum publica, quae diximus, vincula vel firmiora efficiantur, verum etiam rei catholicae utilitas magna consequatur. Quapropter motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi, Internuntiaturam Apostolicam, in Republica Arabica Syriaca olim constitutam, in Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, eique omnia et singula iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, deferimus atque tribuimus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Nuntiaturae Apostolicae Syriacae, sic a Nobis erectae, nune et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Februarii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, p. 204

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana