Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO FIRMIORES*

 INTERNUNTIATURA APOSTOLICA SENEGALIENSIS
AD NUNTIATURAM APOSTOLICAM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quo firmiores redderentur magisque frugiferae publicae necessitudinis rationes, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitate intercedunt Senegaliensi, ad quam usque adhuc legatus erat sacrorum Antistes, Internuntii solum nomine insignis, visum est Xobis eiusdem munus potiore gradu honoris condecorare. Quae cum ita sint, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi, auctoritate Nostra, Internuntiaturam Apostolicam Senegaliensem in Nuntiaturam Apostolicam, eodem titulo retento, erigimus et constituimus eidemque Nuntiaturae sic per Nos erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae Senegaliensi, sic per Nos erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 349-350

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana