Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CLARISSIMUM DEDERUNT*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS «A CATENA» IN OPPIDO LAURINIANO,
INTRA COSENTINAE ARCHIDIOECESIS FINES, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclara sedes pietatis marianae perhibetur esse sacrarium Beatae Mariae Virginis «a Catena», qua oppidum Laurinianum, archidioecesis Cosentina, quin etiam tota Bruttiorum regio, quam Calabriam vulgo appellant, spirituali ratione aluntur ac nobilitantur. Hoc religionis studium ab anno MCCCI repetitur, quo, uti tradunt, imago, quae Deiparam refert Divinum Infantem et catenam manibus tenentem, est inventa. Quae post varios eventus, quibus veluti tenebris fuit obvoluta rursusque in lucem prolata, saeculo praeterito postremum est reperta. Ex illo tempore pietas erga Dei Genetricem, hoc nomine insignem, permagnis est aucta incrementis, praesertim postquam sacrarium Clericis excalceatis Sanetissimae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi est ereditum et imago, auctoritate Canonicorum Collegii Petrianae Basilicae Vaticanae, sollemniter aureo diademate redimita. Accedebat vero, ut vetus ecclesia multitudinem Christifidelium, quae eo confluebant, iam capere non posset. Hac de causa, navitate religiosorum sodalium, quos diximus, novum templum anno MCMXXIX coeptum est aedificari. Opus molis amplitudine conspicuum, structurae genere nobile, imaginibus udo illitis venusta, variis marmoribus renidens, effectum est digna aula, ubi Beata Maria Virgo coleretur. Cupiens vero hoc regionis Calabriae sanctuarium, Nostro beneficio, amplius honestare, votaque significans cleri et populi Dei, dilectus filius Fidelis Pomes, hodiernus eius rector, Nos submisse rogavit, ut Basilicae Minoris nomine ac iure idem donaremus. Quibus precibus Venerabiles Fratres Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales Iosephus Pizzardo et Ferdinandus Cento atque Venerabilis Frater Dominicus Picchinenna, Archiepiscopus Cosentinus, sunt suffragati; iisdem Nos, egregium istud marialis cultus domicilium studiose respicientes, libenti animo obsecundare statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Beatae Mariae Virginis «a Catena» in oppido Lauriniano, intra fines Cosentinae archidioecesis, consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine decoratis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 629-630

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana