Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

HUMILIS RELIGIOSI*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
SANCTI GERARDI MAJELLA IN OPPIDO «CURVELO»,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS ADAMANTINAE POSITA, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Humilis religiosi sodalis, Sancti Gerardi Majella, honori splendidum surgit templum in oppido «Curvelo», intra fines archidioecesis Adamantinae posito, ita ut hoc etiam modo verum sit, quod ait Salvator noster: «qui se humiliat, exaltabitur» (Luc. 18, 14). Quae quidem ecclesia eo loco, ubi parva olim aedes Beatae Mariae Virgini sacra erat constituta, ab alumnis Congregationis Sanctissimi Redemptoris, cuius ille est lumen, nobili animorum alacritate fuit exstructa ab iisque cultus eiusdem Caelitis propagatus; qui tot tantisque auctus est incrementis, ut templum illud sanctuarii nomen acceperit. Ad quod anno MCMXVI, iisdem religiosis viris auctoribus, plurimi christifideles ex vicinia et longinquis regionibus Brasiliae peregrinantium in modum accesserunt. Haec autem pietatis sedes genere structurae, quod novum Romanicum appellant, est insignis, marmoribus magni pretii renidet, imaginibus eleganti manu ab Andrea Goretti, Italo artifice, pictis decoratur. Molis etiam amplitudine ceterisque commendatur rebus, quibus singularis ei decor atque dignitas tribuuntur. Ob expletum vero quinquagesimum annum a prima illa pia peregrinatione suscepta, sollemnia apparantur, quae in populi spiritualem utilitatem affatim versura esse probe confidimus. Quibus permotus, Venerabilis Frater Gerardus de Proença Sigaud, Adamantinus Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum, quod diximus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus, qui etiam ad Nos attulit id ipsum cupere universum clerum populumque fidelem, suis curis commissum. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Sancti Gerardi Majella, in oppido «Curvelo», intra fines Adamantinae archidioecesis, consecratam, ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine ornatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 603-604

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana