Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

POPULUS HAITIANUS*

BEATA VIRGO MARIA, QUAE VULGO «NOTRE-DAME DU
PERPÉTUEL SECOURS» APPELLATUR, PRAECIPUA
ECCLESIASTICAE HAITIANAE PROVINCIAE PATRONA ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Populus Haitianus, qui de fide catholica tamquam de copioso patrimonio suo gloriatur, singulari atque sincero venerationis studio Beatissimam Virginem Mariam prosequitur, quam, dulci usus vocabulo, pro acceptis beneficiis «Nostram Dominam a Perpetuo Succursu» appellare solet. Sat multa iam in venusta maris Oceani insula sacella et aedes et religionis instituta doctrinarumque domicilia inveniuntur, quibus ab Augusta Dei Matre et suave nomen et tutela fidelis sunt, sed vividior in corde fidelium marialis inest amor, quo fit, ut Eam sponte sua, publica licet renuntiatio usque ad hoc tempus defuerit, Patronam antea sibi electam existiment. Memoria vero praesentissimi auxilii ad superius saeculum est revocanda, cum annis MDCCCLXXXII-MCCCLXXXIII semel iterumque pericula primariae praesertim urbi institerunt omnesque cives, recuperata salute, caelestis Matris opem unanimo ore celebrarunt. Anno demum MCMXLII, altero furente bello per Orbem terrarum, universa Haitiana natio sollemniter Dominae a Perpetuo Succursu sese devovit, religiosoque tum ritui multitudo ingens interfuit. Quae cum ita essent, sacrorum Antistites ecclesiasticae provinciae Haitianae, conventum superiore mense Ianuario agentes, id esse a Sede Apostolica poscendum censuerunt, ut Beatissima Virgo Maria, illa sane appellatione insignis, tamquam Patrona agnosceretur eiusque festum ad superiorem ordinem eveheretur. Quod votum, tot rationibus innixum atque per Venerabilem Fratrem Albertum Franciscum Cousineau, Capitis Haitiani Episcopum eundemque Episcopalis Haitiani Consilii Praesidem, ad Nos relatum, benigno prorsus animo explere statuimus, id bene ominantes, ut crescat in dies pietas in Deiparam unaque simul christiani moris integritas vitaeque religiosae actio. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione :Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, quae vulgo «Notre-Dame du Perpetuel Secours» appellatur, principalem apud Deum caelestem Patronam universae ecclesiasticae Haitianae provinciae confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1131-1132

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana