Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

COMMUNI CUM UTILITATE*

NUNTIATURA APOSTOLICA IN IAPONIA ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam — Communi cum utilitate quae inter Iaponiensium Imperium et Apostolicam Sedem vigent publicae consuetudinis rationes, in praesenti suadent, ut sacrae legationis officium, ibi anno MCMLII institutum, ad elatiorem gradum evehatur atque adeo mutui illi nexus perficiantur. Quocirca, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate Internuntiaturam Apostolicam, in Iaponia constitutam, in Nuntiaturam Apostolicam erigimus, sedem in urbe principe Tokieno confirmantes; eidemque Nuntiaturae sic a Nobis erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae, in Iaponia sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sum anulo Piscatoris, die XIV mensis Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostti tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 630-631

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana