Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LUTETIAE PARISIORUM*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS PARISIENSE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS A PERPETUO SUCCURSU
(NOTRE-DAME DU PERPETUEL SECOURS) DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Lutetiae Parisiorum, latiorem prope undecimae urbanae regionis viam, mariale exsurgit sacrarium, quod, magnificentia quidem atque venustate insigne, Dominae Nostrae a Perpetuo Succursu dulci decoratur nomine eiusque laudes praedicat. Quamvis enim, originem si repetas, sat recentem prodat aetatem, non sine caelesti tamen Almae Deiparae praesidio ipsum exstructionis opus perfectum est. Nam superiore saeculo, ubi aliquot fuerant vici, ad urbem deinceps adiuncti, neque longe a «Monte Ludoviciano» — uti appellabant — qui olim ad Societatem Iesu pertinuerat nuperque erat sepeliendis corporibus destinatus, ìbi Mauricius d'Hulst, praeclarus ille rerum religiosarum scriptor sacerque orator, cum primum ad egentes recipiendos pueros domum condidisset, animorum salutis providus sacellum aedificandum ac Sancto Hippolyto dicandum curavit. Anno vero MDCCCLXXIV, superno veluti parens consilio, accitis sodalibus Congregationis a Ss.mo Redemptore pastoralem curam concredidit. Hinc felix sumpsit exordium Beatae Mariae Virginis a Perpetuo Succursu cultus; cuius depicta imago, a Generali Praeposito dono missa atque Pii PP. IX, imm. rec. Decessoris Nostri, benedictione consecrata, est ibidem posita, dum pietatis causa primaria eiusdem nominis sodalitas publice instituitur. Sed religiosis mox administris ampliorem exstruere ecclesiam visum est, qua ex re haud leves exstiterunt difficultates. Nam, si exeunte eodem saeculo nova iam ecclesia fidelium venerationi patebat, plures quidem per annos clausa fuit ipsique Alfonsiani sodales inviti afuerunt. Quae cum tandem, mariali cultu numquam deficiente, est iterum aperta, tum religiosae vitae mos et paroeciae administratio ad novum quendam splendorem sunt revocata. Et ita nostris etiam diebus mirus est fervor pietatis, ut Parisiensibus templum fidelibus sit percarum saepiusque celebretur ac pulchra Deiparae tabula multo excolatur obsequio. Hisce ergo omnibus perspectis atque relatis, dilectus filius Villelmus Gaudreau, Congregationis Ss.mi Redemptoris Generalis Antistes, dedit ad Nos litteras, ut eximium sacrarum Basilicarum honorem nobili huic domicilio impetraret. Quod votum, amplissima Dilecti Filii Nostri Mauricii S. R. E. Presb. Card. Feltin, Archiepiscopi Parisiensis, commendatione suffultum, benigno prorsus animo admittere et explere statuimus. Quapropter, e Sacra e Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Parisiensem ecclesiam, Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae a Perpetuo Succursu, quae vulgo «Notre-Dame du Perpetuel Secours» appellatur, consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 870-871

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana