Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAENOBILE TEMPLUM*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TRIBUUNTUR ECCLESIAE PAROECIALI B. MARIAE VIRGINI IMMACULATAE DICATAE
ET IN OPPIDO «ELORRIO» EXSTANTI, FLAVIOBRIGENSIS DIOECESIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praenobile templum paroeciale, quod, vetustioris sacrae aedis loco exstructum, in oppido «Elorrio» vulgo nuncupato intra Flaviobrigensis dioecesis fines surgit, continentis etiam regionis decus habendum est atque ornamentum. Etenim, idem, medio XV saeculo inchoatum, sequenti tantum, Episcopi Calaguritani cura decretoque Hispaniarum Regis, fuit perfectum atque Beatae Mariae Virgini Immaculatae, unum e prioribus, dicatum. Amplitudine atque altitudine conspicuum, duplici architecturae ordine, gothico nempe et classico, ut aiunt, affabre est decoratum, prout diversa postulaverunt tempora; decem insuper altaribus, praeter maximum, ornatur. Admiratione vero maiore invisentes afficit, super altare maius posita, marmorea pars superior, genere «baroco» confecta, altitudine praegrandis atque Imaginem Deiparae Virginis sine labe originali Conceptae referens. Ad quam, peregrinantium more, innumeri accurrunt, statutis temporibus, fideles, Virginem ipsam, quae ut «Purisima» invocatur, impense precaturi atque Beati Valentini de Berrio-Ochoa, Episcopi et Martyris ex Ordine Praedicatorum, veneraturi sepulcrum. Quibus peregrinis nec deest sacerdotum cura: duodecim enim Confraternitates ibidem florent fideliumque spiritualibus consulunt necessitatibus. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Paulus Gurpide Beope, Episcopus Flaviobrigensis, nomine quoque utriusque cleri populique christiani nec non civitatis ordinum omniumque Confraternitatum, a Nobis enixe efflagitavit, ut idem templum ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos autem, verba, quibus Sanctus Pius PP. X, Decessor Noster, per similes Litteras Apostolicas die XV mensis Aprilis annoMCMVI Piscatoris anulo obsignatas, usus est, memoria recolentes: «Hispania ... Sanctorum Martyrum, Confessorum et Virginum foecunda parens»; audito Dilecto Filio Nostro Arcadio Maria S. R. E. Cardinali Larraona, huiusmodi vota excipere precesque exaudire perlibenter statuimus. Quapropter, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam paroecialem Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Immaculatae Conceptionis» dicatam, in urbe vulgo «Elorrio» intra Flaviobrigensis dioecesis fines exstructam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1133-1134

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana