Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

OPTIMO SANE*

 APOSTOLICA NUNTIATURA APUD TURCARUM REMPUBLICAM ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Optimo sane consilio a Ioanne PP. XXIII, qui Noster imm. rec. Decessor, ut verae per universum terrarum orbem pacis, ita amicae inter Ecclesiam variasque nationes necessitudinis fuit perstudiosus, Apostolicae Legationis sedes apud Turcarum Rempublicam anno MCMLX est constituta, quae ad praesens usque omnia munera atque negotia sua laudabiliter obivit. Nunc autem, collatis consiliis cum summis eiusdem Civitatis rectoribus, novum Nobis videtur potioreque praeditum iure Institutum pro vetere Internuntiatura ibidem fundare, quo commodius catholicae civilisque rei rationibus atque incrementis consulatur. Quapropter Nos motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Internuntiaturam Apostolicam in Turcarum Republica in Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe Ancyra confirmamus. Eidem igitur sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Suntiaturae Apostolicae in Turcica Republica, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Augusti, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, p. 874

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana