Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SANCTAM*

IN REPUBLICA UGANDENSI NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter Sanctam Sedem et civiles populorum auctoritates congruenter iungi peculiares necessitudines manifeste a quovis deprehenditur, qui secum animadvertat quam sive civibus prosint sive christianis fidelibus mutuae consensiones ad communem omnium utilitatem efficacius quaerendam et comparandam. Cum igitur commodum esse visum fuerit Apostolicam Sedem et Ugandensem Rempublicam huiusmodi vinculis inter se coniungi, Nos, de sententia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Nuntiaturam Apostolicam in Uganda constituimus, cuius sedes in urbe Kampala erit. Eidem scilicet congrua officia, privilegia atque indulta deferimus, quae sunt huiusmodi legationum propria. Contrariis nihil obstantibus.

Ceterum haec quae iussimus decernimus ut firma sive in praesens sive in posterum tempus sint, utque suos effectus habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

 HAMLETUS I. Card. CICOGNANI, a publicis Ecclesiae negotiis

 


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 204

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana