Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

HAUD MULTUM*

 APOSTOLICA NUNTIATURA APUD TURCARUM REMPUBLICAM ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Haud multum post quam ad supremum apostolatus apicem, divina favente clementia, sumus evecti, ad publicas mutuae necessitudinis rationes cum Civitate Coreana ineundas Pontificiae Legationis sedem, idest Internuntiaturam in urbe Seulia primum erigendam curavimus. Nunc autem vere reputantes quantum utilitatis ex iis, quae diximus, amicitiae vinculis cum Ecclesiae tum civili societati oriatur, sententiamque ipsius nationis moderatorum plane noscentes, elatiore gradu nomineque ampliore Nostram ibi sedem esse augendam censemus. Quapropter Nos motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Internuntiaturam Apostolicam in Republica Coreana in Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe Seulia confirmamus. Eidem igitur sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc voluntatis Nostrae testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae in Coreana Republica, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Septembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, p. 875

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana