Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITO CELEBRATUR*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS SANCTUARIO
BEATAE MARIAE VIRGINIS, VULGO «NOTRE-DAME DE BUGLOSE»,
INTRA FINES DIOECESIS ATURENSIS POSITO, CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Merito celebratur cathedrale templum dioecesis Sancti Michaëlis in Salvatoriana Republica, siquidem molis amplitudine et operis magnificentia affatim commendatur. Quod quidem saeculo praeterito eo loco est exstructum, quo prisca ecclesia paroecialis cognominis urbis, ab Hispanis conditae, fuerat. Potissimum vero eiusdem templi fama innotuit, quod egregium effectum est sanctuarium mariale; ibi enim imago Beatae Mariae Virginis a Pace impensis fidelium obsequiis colitur. Quod pietatis studium respiciens, Apostolica Sedes ei maximo templo munera spiritualia benigne impertiit. Quibus omnibus permoti, Venerabiles Fratres Michaël Angelus Machado Escobar, Episcopus Sancti Michaëlis, et Laurentius Michaël Graziano, Episcopus titulo Limatensis, Coadiutor eiusdem Antistitis sacrorum, Nos rogaverunt, ut princeps illud templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Sancti Michaëlis in Salvatoriana Republica sitam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 604-605

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana