Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PACIS SEQUESTRA*

BEATA MARIA VIRGO DOMINA NOSTRA A PACE SEU «NUESTRA SEÑORA DE LA PAZ» PRINCIPALIS PATRONA TOTIUS SALVATORIANAE REIPUBLICAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. —

Pacis sequestra, Beatissima Virgo Maria, nobilem sedem constitutam habere cognoscitur in maximo templo Sancti Michaëlis, intra Reipublicae Salvatorianae fines. Eius veneranda imago antiquitus, uti ferunt, post naufragium, in urbem, quae item e Sancti Archangeli illius nomine appellatur, advecta est, quo tempore inter cives ingentes fervebant discordiae; quae ilico sunt exstinctae, cum simulacrum mariale esset in conspectu. Unde a Pace Deipara augusta, simulacro eodem expressa, coepta est nuncupari. Ab illa vero aetate pietas erga eam, quae tam suavi appellatione est insignis, permagnis fuit aucta incrementis et in praesenti quoque fidelium animos tenet. Cuius paciferae Virginis praesidium ii per volventia saecula non semel sunt experti, praesertim in publicis, quibus vexabantur, calamitatibus. Tam ardentis pietatis rationem habens, Benedictus Papa XV, Decessor Noster rec. mem., anno MCMXX per Sacram Rituum Congregationem concessit, ut Mater Dei, cui «Reginae Pacis» nomen adiectum, urbis et dioecesis Sancti Michaëlis caelestis renuntiaretur Patrona; eodemque anno est largitus, ut imago illa aureo diademate redimeretur. Nunc vero Venerabiles Fratres, qui sedibus provinciae ecclesiasticae Salvatorianae praesunt, votis quoque publicarum Auctoritatum, cleri, popul fidelis obsecundantes, Nos rogaverunt, ut Beatam Madam Virginem, a Pace appellatam, cunctae Salvatorianae dicionis supernam renuntiaremus Patronam. Quod quidem praestare gestimus, id exoptantes, ut, Christi eiusque Ecclesiae Matre deprecante, carissima Nobis gens Salvatoriana bonis verae pacis et vitae christianae ubertim donetur. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, ut Dominam Nostram a Pace, seu e vulgaris sermonis consuetudine «Nuestra Señora de la Paz», invocatam, principalem apud Deum Patronam totius Salvatorianae Reipublicae constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis regionum Patronis rite competunt, additaque facultate celebrandi, in universa provincia ecclesiastica Salvatoriana, huiusmodi patrocinii festum quotannis, die XXI mensis Novembris, cum Officio et Missa propriis et approbatis. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 605-606

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana