Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUEMADMODUM SEMPER*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD CAMMARUNIAE
REMPUBLICAM CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quemadmodum semper annitimur ut publicae rationes, quae Sanctae huic Sedi cum variis nationibus iam intercedant, maioribus usque incrementis augeantur, ita eas aliis etiam cum populis iungendas atque instituendas studiose curamus. Cum ergo in praesenti Nobis detur opportunitas mutua huiusmodi necessitudine Rempublicam Cammaruniensem primum attingendi, sacrae ideo Legationis officium ibi condere volumus, cuius sit et omnia legitime negotia obire et Nostro nomine civili cum magistratu agere.

Quapropter motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Nuntiaturam Apostolicam apud Cammaruniensem Civitatem erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe Iaunde collocamus. Eidem igitur sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc voluntatis Nostrae testificationem religioni provehendae esse conducturam. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae in Cammaruniensi Civitate Nuntiaturae, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquum secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Octobris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 217

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana