Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SEDES ILLUSTRIS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS, VULGO AC «NUESTRA SEÑORA
DE LA ESPERANZA DE LA MACARENA» APPELLATAE, HISPALI SITA.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sedes illustris et ornata religionis esse perhibetur Hispalensis ecclesia Beatae Mariae Virginis, quam vulgo «Nuestra Señora de la Esperanza de la Macarena» appellant. Quae anno MCMXXXVIIII exstrui coepta et deinde eleganti manu perfecta, multos allicit Christifideles, qui Imaginem Deiparae, nomine illo insignis, piis ibi venerantur obsequiis. Sodalitas etiam seu Confraternitas eodem in templo est constituta, quae christianae vitae usum aetionemque persequitur. Ceterum supellex aliaeque res eaeque egregiae, quibus divinis ritibus nitor aeereseat, ibidem affatim habentur. Cupiens vero huius ecclesiae dignitatem augere, Dilectus Filius Noster Iosephus Maria Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Bueno Monreal, Hispalensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut ei Basilicae Minoris nomen ac ius tribueremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia et matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum in urbe Hispali Beatae Mariae Virgini dicatum, quae vulgo «Nuestra Señora de la Macarena» nuncupatur, ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Novembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 218

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana