Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AMOENA IN REGIONE*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA SANCTI MARTINI VOLGO «S. MARTINO DELLE SCALE» APPELLATA, PROPE PANORMUM, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Amoena in regione, quae Panormum circumiacet, supra parietinas veteris monasterii anno DCCCXXVII a Saracenis deleti, Benedictini Sodales anno MCCCXLVII aedem Sancto Martino sacram et continens exstruxerunt coenobium. Ut autem divinorum rituum nitori et adaucto monachorum numero prospiceretur, haec, quae nunc conspicitur, ecclesia, amplitudine insignis, nobilis opere, anno MDLXI fuit aedificata. Quam Clemens PP. VI, Decessor Noster rec. mem., abbatialis templi nomine decoravit. Habent ibi admirationem imagines eleganti manu pictae et sculptae, marmora varia et pretiosa, scamna chori artificiis referta. Haec igitur ecclesia, clara ex genere structurae et ex ornamentis, tantam videtur praeferre maiestatem, ut «regiae domus», id est Basilicae, appellatio ei merito tribuatur. Quod ut faceremus, Dilectus Filius Noster Ernestus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Ruffini, Archiepiscopus Panormitanus, qui monachorum etiam ac fidelium vota significavit, Nos est precatus. Quam flagitationem, a Venerabili Fratre Ferdinando Antonelli, Archiepiscopo titulo Idicrensi, Sacrae Rituum Congregationis Secretario, Nobis relatam, benigne audientes, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum Sancti Martini, quod vulgo «San Martino delle Scale» vocitatur, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis eodem nomine donatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras flrmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Novembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 219

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana