Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CLARISSIMAE PLATENSIS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS TEMPLUM SS.MO
CORDI IESU DICATUM IN URBE PLATENSI HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Clarissimae Platensis urbis verum decus existimatur templum Sacro Cordi Iesu dicatum, cum non solum magnificentia atque splendore commendetur, sed pro sua etiam aetate ad illius civitatis initia pertineat. Superiore etenim saeculo in nova urbe, quae prope ripam Argentei aestuarii praecipua Bonaërensis provinciae sedes surgebat, S. Ioannis Bosco alumni aedicula sunt usi lignea divinis peragendis officiis, quae «a Sacris Cordibus» appellabatur; paucosque post annos maioris templi ad genus romanicum-byzantium exstruendi lapidem auspicalem, adstantibus faventibusque religiosarum ac civilium rerum praepositis, statuerunt. Tum ab humili sacello, quasi quaedam immutati cultus continuatio significaretur, Augustum Sacramentum sollemni pompa in novum aedificium est delatum, quod nostro iam ineunte saeculo quamvis imperfectum a fidelibus pietatis causa celebrari coeptum est. Neque Salesiani sodales caelestis Patronae suae poterant oblivisci, ideoque sacram Mariae Auxiliatricis imaginem ibidem collocarunt. Subsecuta sunt per singulos fere annos multa opera, quae pretiosa ac venusta nobilius efficerent idem domicilium: quae inter aram maximam memoramus ceterasque aras, frontem et atrium cum cancellis, organum musicum oratoriumque suggestum, ne sacram potissimum turrim, quae quidem anno MCMXIII erecta ut monumentum ecclesiasticae libertatis sextodecimo exeunte saeculo ab edicto Mediolanensi, praealta cruce ferrea, insigni scilicet immortalis Regis saeculorum, est coronata. Denique anno MCMXLVI publica sollemnisque templi ita exornati consecratio facta est, eique postea ius etiam paroeciae attributum. Religiosa enim vita ea erat et est, quae templum in urbe celeberrimum atque germanae christianae communitatis electissimum domicilium esse demonstret. His ergo de causis Venerabili Fratri Antonio Iosepho Plaza, Archiepiscopo Platensi, vota sive universi cleri sive fidelium omnium interpretanti, id ab Apostolica Sede expetere visum est, ut augusta haec domus Dei congruo honore tituloque Basilicae Minoris donaretur. Quas preces, omnibus attente perpensis, benigne esse admittendas censemus, eximiam pietatem cunctorum archidioecesis filiorum amplissimo Nostro praemio remuneraturi. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum paroeciale, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum in archiepiscopali urbe Platensi, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae sacris aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Novembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, p. 606-608

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana