Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE SACRA*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD SINENSEM REMPUBLICAM ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quae sacra Legatio inde ab anno MCMXLVI providenti consilio similibusque Litteris Pii PP. XII, Decessoris Nostri fel. rec., fuit constituta, ut apud Sinensem Republicam Apostolicae huiusce Sedis personam gereret, ea Nobis in praesenti videtur ad elatiorem dignitatem esse provehenda atque malore auctoritate, ad ius quod attinet, esse ditanda. Ita enim censemus eam ad mutuas sanctae Ecclesiae nobilisque eiusdem Civitatis rationes fovendas ac firmandas aptiorem fore suasque curas in cathohcam, quae ibidem vivit, fidelium communitatem utilius esse collaturam. Itaque Nos, omnibus attente perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Apostolicam in Sinensi Republica Internuntiaturam in Apostolicam Nuntiaturam erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe Taipeia confirmamus. Eidem igitur sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc voluntatis Nostrae testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae in Sinensi Republica, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Decembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 220

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana