Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

URBIS CLUNIAE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS PRIORALI TEMPLO CLUNIENSI, BEATAE MARIAE VIRGINI «DEL PRADO» SACRO, CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Urbis Cluniae decus et ornamentum appellari sane licet templum Beatissimae Virgini Mariae «del Prado» sacrum, quod non solum Prioratus, ad insignes catholicae Hispaniae militias pertinentis, maxima aedes est, verum etiam perantiqua et artificiosa structura supra cetera eminet. Ubi enim iam inde a saeculo XI humile sacellum prisca maiorum fides statuerat, ampliorem ibi ecclesiam religiosissimi filii aedificandam curaverunt, quae, ad Gothicae architecturae genus perfecta, egregio postea opere est expolita venustisque tabulis exornata. Deiparae vero cultus pari praestat honore et antiquitate, plurimosque cuiusque ordinis fideles ad imaginem, ad domum, ad sinum caelestis Matris tot per saecula attraxit, dum Romani Pontifices, Decessores Nostri, nobile domicilium multis beneficiis ac privilegiis honestabant. In praesenti sive navitas prioralis Canonicorum collegii sive sacrorum rituum splendor in sollemnibus, quae potissimum mensibus Maio et Augusto peraguntur, debita laude sunt prosequenda. Quoniam ergo templum tanto pietatis studio floret ac mox, publico sumptu refectum, novo etiam artis nitore florebit, Venerabilis Frater Ioannes Hervás y Benet, Episcopus tit. Doritanus atque Prioratus Cluniensis Ordinarius, datis ad Nos litteris petit, ut eidem amplum Basilicae honorem tribuamus. Quod votum, Nos, qui decorem domuum Dei diligimus semperque fovemus, benigno animo admittere statuimus. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, priorale templum Cluniense, Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae «del Prado» dicatum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris condecoramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis, hoc nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Februarii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1035-1036

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana