Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LEONISSAE DECUS*

S. IOSEPHUS A LEONISSA PRINCIPALIS PATRONUS CIVITATIS
ET MUNICIPII LEONISSAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Leonissae decus, Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum gloria, lumen Ecclesiae missionalis, Sanctus Iosephus, ab oppido illo, ubi primam lucem aspexit, appellatus, merito praedicatur et a civibus et adiacentis territorii fidelibus impensa colitur pietate. Quod quidem recte fieri contingit, siquidem hac aetate populus Dei alacriter oportet fidem profiteatur atque propaget, hortamentis obsecutus Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, quod nuper est celebratum. Ad hoc vero non paulum confirmatur, si praeclara, quae Caeles ille edidit, exempla fortitudinis et studii salutis alienae intuetur ac nititur imitari. Quibus permotus, Venerabilis Frater Nicolaus Cavanna, Reatinus Episcopus, votis obsecundans cleri et Christifidelium oppidi eiusdem et territorii, et consultum civilium loci Moderatorum probans, Sanctum Iosephum a Leonissa caelestem Patronum civitatis et municipii, unde hic ortum duxit, elegit, assentiente Venerabili Fratre Raphaele Mario Radossi, quod attinet ad territorii partem ipsius curis commissam. Cum igitur sacrorum ille Antistes Nos rogasset, ut eiusmodi electionem ratam haberemus, Nos eas preces volentes admisimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Iosephum a Leonissa, Confessorem, principalem apud Deum civitatis et municipii Leonissae Patronam confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 608-609

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana