Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUASI AMICA*

BEATA MARIA VIRGO LAURETANA PRINCIPALIS PATRONA
DIOECESIS MEXICALENSIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quasi amica stella in huius saeculi fluctibus exasperato mari omnibus lucet: Beatam dicimus Virginem Mariam; hanc si mortales respiciunt, a recto cursu non aberrant, hanc si sequuntur, ad salutis portum perveniunt. Allatum est autem ad Nos Christifideles dioecesis Mexicalensis, recens constitutae, singulari religione Deiparae, quae ut Virgo Lauretana invocatur, teneri, id quod gaudii non levis est Nobis materia. Eorum votis obsecundans, concedensque precibus cleri, suis curis commissi, Venerabilis Frater Emmanuel Pérez Gil, Mexicalensis Episcopus, augustam Dei Genetricem, nomine illo insignem, suae dioecesis caelestem Patronam elegit; quod ut ratum haberemus, idem Nos rogavit. Quas supplicationes libenter audivimus, ea spe ducti fore ut nova quadam impulsione filii Nostri illa in regione degentes ad marialem cultum et ad christianae vitae professionem, sive in publica re sive in domestico convictu, accenderentur. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem Lauretanam principalem apud Deum Patronam totius Mexicalensis dioecesis confirmamus, seu iterum renuntiamus declaramusque, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet scienter sive ignoranter attenturi contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 609-610

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana