Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ANTIQUITATE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIAE PAROECIALI
S. SUITBERTI, IN LOCO « INSULA CAESARIS » URBIS DUESSELDORPII, ARCHIDIOECESIS COLONIENSIS, DEFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Antiquitate et religione insignis merito praedicatur paroecialis ecclesia, Sancto Suitberto sacra, quae in suburbana regione, « Insula Caesaris » seu, ut vulgo appellant, « Kaiserswerth», civitatis Duesseldorpii posita, finibus archidioecesis Coloniensis continetur. Sanctus ille vir, socius Willibrordi, sub finem saeculi septimi, e patria sua Britannia eo advenit, Evangelium Christi annuntiaturus, ibique ecclesiam et monasterium constituit. Pro qua sacra aede saeculo undecimo basilica nova est substituta, structurae genere Romanico, quod dicunt, conspicua, et saeculo tertio decimo a latere chori amplificata. Pretiosissimus veluti thesaurus huius templi habetur arca ab aurificibus Scholae Coloniensis, quam vocant, eleganti manu perfecta, in qua ossa Sancti Suitberti condita sunt. Ad quod « gloriosum sepulcrum » Christifideles pietatis causa se effundere consueverunt, maxime Calendis Martiis, quibus sollemne eiusdem Caelitis celebratur. Templum preterea cultu, egregia supellectile, vestibus divinis ritibus accommodis affatim commendatur. Quibus omnibus permotus, Dilectus Filius Noster Iosephus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Frings, Coloniensis Archiepiscopus, exceptis votis cleri et populi fidelis eiusdem paroeciae, Nos rogavit, ut ecclesiam, tot laudibus illustrem, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus; Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo in honorem Sancti Suitberti, Episcopi et Confessoris, consecratam in suburbio civitatis Duesseldorpii, intra fines Coloniensis archidioecesis, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem titulo ornatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 189-190

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana