Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAESTANS OPIFICUM*

S. IOSEPH OPIFEX PRINCIPALIS PATRONUS
ANCORAGIENSIS ARCHIDIOECESIS, IN REGIONE ALASKANA, RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praestans opifìcum exemplar in universa catholica Ecclesia recte ac semper est habitus S. Ioseph, castissimae Virginis Mariae Sponsus, idemque divini Pueri Iesu nutricius; sed nemo prorsus ignorat religiosum laetissime cultum novo quodam vigore crevisse, postquam Pius PP. XII, Noster imm. rec. Decessor, peculiare in eius honorem sollemne decreverit, ipso agendum die humani operis celebrationi ubique fere gentium praestituto. Laetamur ergo, quod et in Alaskana regione impensam novimus huiusmodi pietatem florere ibidemque fìdeles archidioecesis Ancoragiensis, quam anno superiore per Apostolicam Constitutionem condidimus sedisque metropolitanae iure donavimus, per Venerabilem Fratrem Ioannem Iosephum Th. Ryan in praevalidam tanti Caelitis tutelam sese iam commisisse. Hac enim de re idem Praesul dedit litteras ad Nos, quibus peteret ut hanc electionem ratam haberemus, votum sive cleri sive populi probantes. Nos igitur, qui sacrae cuique dicioni supernum constanter auxilium verique nominis profectum in Domino precamur, libenti animo id esse annuendum censemus. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioseph Opificem, Beatissimae Virginis Mariae Sponsum, principalem apud Deum totius Ancoragiensis archidioecesis caelestem Patronum confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae sanctis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Aprilis, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 5-6

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana