Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ANGELICIS MORIBUS*

S. STANISLAUS KOSTKA PATRONUS AEQUE PRINCIPALIS
CUM S. STANISLAO, EP. ET MART., ET S. ANDREAS BOBOLA
SECUNDARIUS PATRONUS DIOECESIS PLOCENSIS ELIGUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Angelicis moribus praeditus, incensus pietate erga Christum Dominum in Eucharistia praesentem eiusque celsissimam Matrem Mariam, Sanctus Stanislaus Kostka patriae suae Polonicae decus, lumen Societatis Iesu, Ecclesiae gloria merito praedicatur. Singulari vero religionis ardore in eum feruntur Christifideles dioecesis Plocensis, utpote cum intra eius fines lucem olim aspexerit. Quod probatum animorum studium hoc anno magis etiam incrementis, ut videtur, augebitur, siquidem propter revolutum quartum saeculum a lectissimi iuvenis obitu, egregio cum apparatu sollemnia ea in dioecesi celebrabuntur. Quibus omnibus permotus, Venerabilis Frater Bogdanus Marianus Vincentius Sikorski, Plocensis Episcopus, votis obsecundans Canonicorum cathedralis ecclesiae collegii universique cleri, sibi commissi, Sanctum Stanislaum Kostka, praecipuum dioecesis praedictae Patronum elegit, aequiparatum Sancto Stanislao Martyri, qui principalis Patronus iam rite est constitutus. Quibus idem sacrorum Antistes Sanctum Andream Bobola, secundaria quidem ratione, adiunxit; estque Nos precatus, ut eiusmodi Patronorum caelestium electionem ratam haberemus. Quibus flagitationibus libenti animo concedere cupientes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Stanislaum Kostka, Confessorem, caelestem apud Deum Patronum aeque principalem una cum Sancto Stanislao, Episcopo et Martyre, atque Sanctum Andream Bobola, Martyrem, secundarium Patronum universae dioecesis Plocensis confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis privilegiis liturgicis atque honoribus, quae praecipuis et secundariis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1117-1118

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana