Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LUBLINENSE TEMPLUM*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
LUBLINENSIS ECCLESIA S. STANISLAI, EP. ET MART., DECORATUR.

 

Ad perpetua m rei memoriam. — Lublinense templum Sancti Stanislai, Episcopi et Martyris, non uno commendatur nomine, siquidem est antiquitate illustre, opere nobile, populi frequens concursibus. Pro lignea aede sacra, saeculo XIII condita, subsequente saeculo ecclesia, ad artis Gothicae rationem exstructa, est substituta; quae temporum iniquitate paene eversa, optimatum civiumque liberalitate magnificentius fuit refecta, novo quidem genere structurae inducto. Est etiam memorandum saeculo XVII tres aediculas seu «cappellas» aedificio esse adiunctas, cultu et ornamentis perinsignes. Hoc templum, in cuius ministeriis Fratres Praedicatores versantur, etiam praeclarius est habendum, quod quasi quoddam sacrarium est Sanctae Crucis, cum egregiae reliquiae sacratissimi ligni, in quo passus est Salvator, ibi asserventur et piis obsequiis a fidelibus colantur. Marialis quoque religionis sedes esse perhibetur eximia. Quibus omnibus permotus, Venerabilis Fratrer Petrus Kalwa, Lublinensis Episcopus, preces significans Fratrum Praedicatorum Provinciae Polonicae et fidelium, quorum res interest, Nos rogavit, ut istam ecclesiam, laudibus merito celebratam, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus postulationibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem Sancti Stanislai, Episcopi et Martyris, Lublini consecratam, ad honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1039-1040

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana