Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMAE DIGNUM*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILLCAE MINORIS PAROECIALIS ECCLESIA SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI IN URBE DICATA DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Romae dignum surgit templum Sanctis Apostolis Petro et Paulo dicatum in nova amoenaque Urbis regione, quae, ab «Exhibitione Universali Romana» appellata, compendiariis litteris EUR solet significari. Quae ecclesia, anno MCMXXXVIII condita, utpote cum sit pulcherrimo prospectu, molis amplitudine admodum conspicua, nobilissima opere, cultu praeclara, ad caelestia et incorporalia erigit animos fidemque veluti loquitur a Sanctis Apostolis illis Romam advectam, fundamentum scilicet, in quo civium vita privata ac publica innitatur oportet. Cuius aedificii maiestas tholo etiam augetur, qui est ei impositus. Est autem potius prae Nobis ferendum templum esse egregiam pietatis sedem, quam eiusdem regionis incolae, quorum numerus valde increvit, colant studiose. Ad quod non modicum conferre cognoscuntur Fratres Minores Conventuales, quibus est ecclesia credita. Nec praetermittendum est Ioannem PP. XXIII, Decessorum Nostrum rec. mem., paroeciam ibi instituisse Nosque ipsos ei tribuisse dignitatem tituli Purpuratis Patribus proprii. Quo honore primum Dilectus Filius Noster Franciscus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Seper, Zagrabiensis Archiepiscopus, fruitur, qui anno MCMLXVI templum rite consecravit. Quod quidem hoc tempore, quo ex more tradito a maioribus gloriosum martyrium Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli pia veneratione recolitur, etiam maius accipit momentum. Hisce de causis dilectus filius Procurator Generalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium supplices preces Nobis adhibuit, ut ecclesiam, tot laudibus insignem, Basilicae Minoris nomine ac iure benigne donaremus. Cui flagitationi Dilecti Filii Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinales Aloisius Traglia, Noster in Urbe Vicarius Generalis, et, quem supra diximus, Franciscus Seper, amplissime sunt suffragati. Quae vota libenter implere statuimus, fore confisi, ut, aucto eiusdem templi honore et revocata memoria «principum Apostolorum» et «Romae parentum» (Cfr. Hymn. Off. Ss. Petri et Pauli), fides in animis exardescat et roboretur. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Sanctis Apostolis Petro et Paulo in Urbe sacram, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 951-952

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana