Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMAE PARENTIBUS*

TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS COLLEGIALI ECCLESIAE,
PETRO ET PAOLO APOSTOLIS DICATAE IN OPPIDO V. D. «CASAL NADUR»,
DIOECESIS GAUDISIENSIS, DEFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Romae parentibus arbitrisque gentium, idest Petro et Paulo Apostolis esse dicatum pernobile templum dioecesis Gaudiensis lapideus titulus, ipsis insculptus foribus, monet. Idem duo abhinc saecula aedificatum eximiaque postea arte perfectum, paroecialis atque collegialis ecclesiae dignitatem merito obtinet. Constat enim magni nominis artifices ei expoliendo suam operam dedisse, et altaria praesertim, specularia imaginibus decorata, tholum concamerationemque perpulchro ornatu esse distincta, ceteris marmore renidentibus. Floret ibi alacer divinae religionis cultus pluresque adsunt sacrorum administri piaeque sodalitates. Corpus beati Martyris, quem Coronatum nominant, multa fideles veneratione prosequuntur. Copiosa denique supellex ad festos ritus peragendos invenitur. Quoniam vero hoc ipso anno, quem Nos gloriosam Apostolorum Principum confessionem celebraturi «fidei annum» renuntiavimus, plenum post illam aedem consecratam saeculum est revolutum, Venerabilis Frater Nicolaus Cauchi, Episcopus tit. a Vico Augusti et Apostolicus Gaudisiensis dioecesis Administrator, opportune censuit amplum Basilicae honorem ab Apostolica Sede eidem esse impetrandum. Quod votum, totius etiam cleri omniumque fidelium nomine ad Nos delatum gravique commendatione Venerabilis Fratris Martini Ioannis O'Connor, Archiepiscopi tit. Laodiceni in Syria Nostrique apud Melitensem Civitatem Apostolici Nuntii, roboratum, benigno plane animo explere statuimus. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam collegialem, Deo in honorem SS. Apostolorum Petri et Pauli dicatam et in oppido v. d. Casal Nadur, intra dioecesis Gaudisiensis fines, extructam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane :fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno MCMLXVII, Ponti:ficatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 952-953

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana