Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

NULLIS MACULIS*

BEATA MARIA VIRGO IMMACOLATA ET SANCTI APOSTOLI PETRUS ET PAULUS PATRONI CAELESTES DIOECESIS MAZATLANENSIS ELIGUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Nullis maculis offuscata, Beata Maria Virgo christiani populi mentes ubique terrarum ad se convertit. Eam igitur ut communem Matrem merito venerantur fideles dioecesis Mazatlanensis, qui praesens eiusdem adiumentum haud semel sunt experti. Hoc praeterea anno memoria celebratur undevicies saecularis martyrii Apostolorum Petri et Pauli, qui vita et sanguine Fidei nostrae sanctitatem confirmarunt. His permotus, Venerabilis Frater Michaël García Franco, eiusdem sedis Episcopus, Nos rogavit, ut horum Caelitum patrocinio urbem suae iurisdictionis principem et dioecesim, suis pastoralibus curis concreditam, benigne committeremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Maria Virginem Immaculatam et Sanctos Apostolos Petrum et Paulum caelestes apud Deum Patronos urbis ac dioecesis Mazatianensis constituimus ac deciaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque pienos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, p. 8

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana