Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PROPUGNACULUM FIDEI*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS PAROECIALI ECCLESIAE CERVENENSI, B. MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE SACRAE,
INTRA DIOECESIS PLOCENSIS FINES, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Propugnaculum fidei artisque opus egregium praedicatur templum paroeciale Cervenense, Beatae Mariae Virgini sideribus receptae sacrum et intra fines Plocensis dioecesis positum. Quod saeculo XI secundum «Romanicum» structurae genus aedificatum, subsequente saeculo traditum fuit Canonicis Regularibus Sancti Augustini, qui usque ad annum MDCCCXIX ibi manserunt et volventibus homillum aetatibus ad novam architectandi rationem, «Gothicam» prius, deinde «Barocam», uti appellant, id reficiendum ornandumque curarunt. Est autem prae Nobis ferendum eam ecclesiam cum continenti monasterio per multa tempora fuisse catholicae fidei quandam quasi arcem ac religiosae vitae, doctrinarum, artium sedem illustrem. Propter eximiam igitur pulchritudinem et maiestatem, propter rara et magnifica opera Cervenense templum publicis Poloniae monumentis merito est annumeratum. Sed non solum eiusmodi rerum mirandarum studiosos ecclesia allicit, sed etiam Christifideles, qui pietatis causa eam frequentant, maxime religione mariali inducti; siquidem ibi impense excolitur imago Beatae Mariae Virginis a Consolatione, quae est exemplum effigiei, cui adiecta est appellatio «Salus Populi Romani» quaeque in Urbis Basilica Liberiana asservatur. Floret et viget ibi christiana institutio, ad quam curas assiduas intendunt Sodales Societatis Sancti Francisci Salesii, qui nunc in eiusdem templi ministeriis versantur. His permotus cupiensque memoriam perennare millesimi anni exacti ex quo Polonia christianae religionis munus accepit, Venerabilis Frater Bogdanus Marianus Vincentius Sikorski, Plocensis Episcopus, Nos rogavit, ut ecclesiam praedictam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam paroecialem Cervenensem, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae eiusmodi titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1121-1122

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana