Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM UTILITATIS*

INTERNUNTIATURA APOSTOLICA HOLLANDIAE
IN NUNTIATURAM APOSTOLICAM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi intercedunt cum Civitatibus, soleat exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur in praesenti publica officiorum vincula inter Apostolicam Sedem et Hollandiae Regnum intercedentia postulent ut hodierna Nostra Legatio mutuas necessitudines magis magisque foveat mutuamque concordiam queat firmiorem reddere, in eam mentem venimus loco Internuntiaturae Apostolicae, quae usque adhuc ibi viguit, Nuntiaturam constituere. Quae cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate, Apostolicam Internuntiaturam apud Hollandiae Regnum in Nuntiaturam Apostolicam, sedem etiam in urbe Haga Comitum confirmantes, erigimus et constituimus. Eidem sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Apostolicae Nuntiaturae in Hollandia, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 953-954

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana