Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMA ALTERA*

S. ROBERTUS BELLARMINO, EP. CONF. ET ECCL. DOCT.,
PATRONUS AEQUE PRINCIPALIS, UNA CUM SANCTO STEPHANO PROTOMARTYRE, TOTIUS CAPUANAE ARCHIDIOECESIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Roma altera quondam » (Auson. Ordo urb. nob., 61),Capua, utpote potentia opibusque valens, quemadmodum veteres scriptores tradiderunt, religione tamen catholica, quam mature post instituta christiana sacra suscepit, etiam clarior est effecta. Merita laude, praeterea, ideo ornatur, quod per diuturnum saeculorum decursum Apostolicae Sedi semper fideliter haesit. Hanc Ecclesiam multi Praesules, virtute insignes, doctrina commendati, pastorali studio praestantes illustrarunt ; quos inter Sanctus Robertus Bellarmino, Societatis Iesu Sodalis egregius, quasi sidus coruscat. Qui, Sacra Purpura honestatus, per breve tempus Capuanam rexit archidioecesim; sed mirum quantas utilitates ei attulit: etenim Viro, recondita doctrina praecellenti divinique verbi satori assiduo, sollemne fuit populum Dei contionibus erudire eique catechesis tradere praecepta; ter synodum archidioecesis, semel concilium provinciale coegit; Ecclesiam sibi creditam ter pro pastorali officio lustravit; ad emendandam disciplinam cleri et religiosorum studiose incubuit; pauperibus liberalissime consuluit eorumque iura defendit, doctrinae capita de iustitia sociali proponens. Propter tantam, qua excellebat, sollertiam et eximiam, qua praeditus erat, vitae sanctitatem, « amabatur a populo, et ipse amabat populum » (Autobiogr., c. 38). Praeclara lectissimi Praesulis exemplae Capuanorum memoria exciderunt numquam, quin immo pietas erga eum augescebat, maxime postquam Beatorum Sanctorumque eidem decreti sunt honores ac Doctoris Ecclesiae dignitas tributa. Qua pia alacritate, hoc anno vertente, singularem in modum infiammati sunt animi, siquidem ob millesimum revolutum annum ex quo Ecclesia Capuana Sedes Metropolitana est effecta, sacrae exuviae illius, inter plaudentis populi vota, sunt circumlatae, atque adeo evenit, ut qui vivens filios suos ad colendam religionem impense accendisset, iis etiamnum esset locupletissimus auctor virtutis. Haec omnia considerans, rogationi obsecundans Collegii Canonicorum Cathedralis Ecclesiae, utriusque cleri, Civilium Auctoritatum et Christifidelium volensque memoriam sacrae illius veluti peregrinationis perennare, Venerabilis Frater Thomas Leonetti, Capuanus Archiepiscopus, Sanctum Robertum Bellarmino Compatronum istius archidioecesis elegit, quae iam in tutela est Sancti Stephani Protomartyris; quod ut ratum haberemus, idem Praesul Nobis enixas preces adhibuit. Quibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia et matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Robertum Bellarmino, Episcopum Confessorem et Ecclesiae Doctorem, totius Capuanae archidioecesis caelestem apud Deum Patronum aeque principalem, una cum Sancto Stephano Protomartyre, pridem constituto Patrono, confirmamus, seu iterum facimus et declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis regionum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, dle XXIX mensis Septembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 12-13

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana