Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM UTILITATIS*

NUNTIATURA APOSTOLICA IN GABONENSI REPUBLICA CONSTITUITUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi intercedunt cum Civitatibus, soleat exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur commodum esse visum fuerit Apostolicam Sedem et Rempublicam Gabonensem publicis huiusmodi vinculis inter se coniungi, harum Litterarum vi, in Republica Gabonensi Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, cuius sedem in urbe Liberopoli collocamus. Eidem ergo sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic per Nos constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Octobris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 13-14

 

© Copyright 1967- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana