Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNES QUIDEM*

S. FRANCISCUS SALESIUS PATRONUS PRINCIPALIS TERTII
ORDINIS MINIMORUM ET S. IOANNA DE VALOIS, REGINA, PATRONA AEQUE PRINCIPALIS EIUSDEM TERTII ORDINIS NOMINANTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Omnes quidem beati Francisci Salesii egregiam virtutem noverunt in ore ac sermone omnium versatam, qua nempe et suavitate morum floruerit, et caritate erga Numen et proximos homines aestuaverit, quorum omnium gratia non solum labores praegraves subiit, verum etiam, ad Christi praeceptum et exemplum (Cf. Io., 1 sqq.), mortem oppetere, pastor bonus, paratissimus fuit et instruetissimus; admodum tamen pauci probe noverunt, aut omnino nihil perspectas habent, necessitudines singulares, quae tanto viro cum Ordine Minimorum intercesserint. Qui sane in eam S. Francisci a Paula, beatissimi eius Ordinis conditoris, admirationem versus est, ut, praeterquam quod eius virtutes imitaretur, Tertiariis etiam Sodalibus annumerari impetraverit, anno millesimo sexcentesimo decimo septimo, Gratianopoli, regulam Tertiariorum Minimorum summa religione professus; quin immo, hac de re gloriari solebat; ut, si quando Sodalem Minimae Familiae fortuna obvium habuisset, eum quam humanissime alloqueretur, atque talia diceret: « Et ego sum vester. Et ego sum Minimus, idque non nomine tantum »! Neque Sodales illi pro hac beatissimi Viri benevolentia et voluntate non simili studio vicem reddebant. Qui non modo vivo debitum honorem praestiterunt, sed et, cum venerabilis Vir e vita concessisset, eius vita e casus conscribi curaverunt, et supplices Litteras Apostolicae Sedi miserunt, ut virum tam egregium Sanctorum indici inscriberet. Cumque id anno millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto factum esset, Minimorum Societas praeter quam de tam prospero successu est ingenti gaudio repleta, dies festos perinde celebravit ac si de proprii Ordinis Sancto ageretur. Ex eo autem tempore, Minimorum pietas erga eum magis ac magis, quasi flumen rivulis auctum innumeris, percrebruit usque ad hanc nostram aetatem. Quid huic rei simile factum est de eorundem Sodalium religione erga Sanctam Ioannam de Valois, Reginam, quae, ob eam causam quod beatum Franciscum Paulanum cognovisset, et monitis et consiliis eius usa esset salutariter, et pressisset vestigia praeeuntis in virtute ac sanctitate, in Minimorum Sodalitate principem semper locum habuit. Cum ergo dilectus Filius Franciscus Maria Savarese, Generalis Ordinis Minimorum Corrector, cum suo Consilio, suas totiusque Sodalitatis, praesertim Tertii Ordinis, preces Nobis adhibuerit ut Sanctos Caelites, quos diximus, Patronos Tertio Ordini daremus, Nos, re bene reputata, de Sacrae Congregationis Rituum consulto, S. Franciscum Salesium, Ep. Conf. et Ecc. Doct., Tertii Ordinis Minimorum Patronum principalem declaramus atque constituimus, Sanctam vero Ioannam de Valois, Reginam, Patronam aeque principalem eiusdem Tertii Ordinis, factis iuribus, privilegiis liturgicis, quae Patronis Religiosorum coetuum honorandis fieri solent, contrariis nihil impedientibus. Has autem Litteras nunc et in posterum firmas esse decernimus, ita ut effectum suum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 248-249

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana