Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

EVANGELII PRAECONUM*

BEATA MARIA VIRGO VULGO « OUR LADY OF BETHLEHEM» APPELLATA, ET SANCTUS CAROLUS EPISCOPUS ET CONFESSOR, PRINCIPALES PATRONI; SANCTUS VERO PATRICIUS EPISCOPUS ET CONFESSOR ET SANCTA TERESIA A IESU INFANTE VIRGO, SECUNDARII PATRONI TOTIUS DIOECESIS MONTEREYENSIS IN CALIFORNIA ELIGUNTUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Evangelii praeconum annales replicanti, semel atque iterum accidisse liquet ut ex impensa flagrantique in Deiparam Virginem pietate nova orirentur oppida, quin immo et urbes, adeo ut et sacrum quoddam rerum suarum initium et optimum in futuras aetates omen haberent. Nam catholici Hispaniarum navigatores, cum novas deducerent colonias in dissitas Americae terras, hanc praeclaram consuetudinem tenuerunt secum ferendi, e patriis oris, aliquam B. V. Mariae veneratam Imaginem, quasi amicum sidus in fluctibus vastissimi maris, quod intuentes, ad portum salutis a recto cursu non aberrantes ac tutius pervenirent. Firmissima enim Christianis spes semper arridet Maria; quae potest, qua valet apud Deum auctoritate, quae vult, qua fertur materni sui animi incitatione, filiis succurrere eosque a periculis cunctis eripere, tum spiritualibus tum temporalibus. Postquam igitur imago B. V. Mariae, sub titulo « Nostrae Dominae a BethIehem » invocatae, quasdam Hispanorum expeditiones sequens, e Lisbonensi terra primum in Mexicanas, deinde in Californianas Americae regiones pervenit, non solum praecipuas Christi praeconum stationes signavit ad Evangelii lumen gentibus nuntiandum sed et initium praebuit novae civitatis condendae, postea « Montereyensis in California » cognominatae. Magna proinde tenentur religione Deiparae, « Our Lady of Bethlehem » vulgo appellatae, clerus populusque huius Montereyensis in California dioecesis et tenerrimos in Eam amoris sensus ostendunt utpote suae fidei matrem et custodem. Qui insuper peeuliaribus honorant obsequiis Sanctum Carolum, Ep. et Conf., pastoralis prudentiae et eximiae sanctitatis exemplar fulgidissimum. Alteram tandem eamque alacrem eo loci pietatem vigere, magna sane laetitia, comperimus, sive erga Sanctum Patricium Ep. et Conf., non minoribus virtutibus illustrem ac studiosum Evangelii nuntium, sive erga Sanctam Teresiam a Iesu Infante Virginem, cuius rara simplicitas morum atque operosi spiritus quietus ardor cum immenso Dei animorumque amore coniunguntur. Quam ob rem, sui universi cleri fideliumque vota expromens, Venerabilis Frater Henricus A. Clinch, Montereyensis in California Episcopus, Nos rogavit ut B. V. Mariam « Our Lady of Bethlehem » vulgo appellatam et Sanctum Carolum Ep. et Conf., praecipuos Patronos; Sanctum vero Patricium Ep. et Conf. et Sanctam Teresiam a Iesu Infante V., secundarios tutores suae dioecesis renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, Nostra de Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuurnque in modum, Beatam Virginem Maria « Our Lady of Bethlehem» vulgo appellatam et Sanctum Carolum Episcopum et Confessorem, principales Patronos; Sanctum vero Patricium Ep. et Conf. et Sanctam Teresiam a Iesu Infante V., secundarios Patronos totius Montereyensis in California dioecesis eligimus, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis et secundariis regionum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari.

Datum ex arce Gandulfi prope Romam, sub vigesimo octavo mensis angusti, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

           Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 13, pp. 708-709

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana