Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI FAMULAE MARIAE
AB APOSTOLIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
 

Quem ad modum in caelis unaquaeque stellarum a ceteris omnibus claritudine differt (cf. 1 Cor. 15, 41), et hic in terris, species propria et forma florem in campis a flore distinguit, sic et in Ecclesia sancta Christi, terra nempe simul et caelo iustorum, admodum inter se sancti studiis, moribus, virtutibus, vitae ratione, auctore sane adorando Dei Spiritu, differunt; et id, quidem, ut non modo summa ipsorum sanctitas, pietas, religio «spectaculum» fiat Angelis et hominibus ad amplissimam Dei gloriam (cf. 1 Cor., 4, 9), sed etiam ut tanta exemplorum varietas et Christi fideles ad virtutem moveat, et in tanto de vita aeterna certamine fautores et adiutores exhibeat.

Sidus pulcherrimum et illustre, in quod hodie mentem et cogitationem figimus, quodque in Beatorum ordinem referimus, Maria ab Apostolis est. Cuius profecto quae fuerint propriae ac praecipuae virtutes inquirere placet, postquam scilicet ordine et brevitate eius vitae casus memoravimus.

Terra felix, quae protulit, Germania est, Rhenania regio, urbs Gladbach. Locus fuit castrum ab incolis, sua ipsorum lingua, Myllendonck cognominatum; dies denique, quo puellula vitam hanc ingressa est, fuit undevicesimus Febr., anno millesimo octingentesimo tricesimo tertio. Patri eius nomen erat Theodoro vos Wüllenweber, Baronis, ut dicunt, dignitate florenti; matri, Elisabeth Le Fort, e Lotharingia, in Gallia; qui ambo cum antiqua generis nobilitate parem domesticarum virtutum laudem coniungebant. Eos praeterea casta in Deum pietas et religio ita insigniebat, ut egregia esset apud omnes eorum virtutis opinio. Pater enim integerrimus, antiqua virtute et fide, officiorum suorum diligentissimus; blanda et amabilis mater, eademque liberalis in pauperes. Haec autem omnia, virtutes scilicet et eximiae laudes parentum, plurimum momenti et auctoritatis habuisse ad filiae educationem, nemo est quin intellegat. Cui nimirum, postridie sacro Baptismate respersae quam nata est, nomina indita sunt: Maria, Theresia, Francisca, Iosepha, Elisabeth, Constantia, e quibus Theresia in usum receptum est, obsequio nempe et studio in clarissimam illam atque sanctissimam mulierem, Hispaniarum decus, quam semper Theresia nostra et imitari contendit, et suae causae patronam adhibuit.

Puerilis disciplina, ingenua, liberalis, sine deliciis. Ceterum, pietate sancta in Deum imbuebatur, ad amorem veritatis instituebatur, ad benevolentiam erga omnes, maxime in servos, ad caritatem. Scilicet non aberant ab eius vita vitia, levissima quidem, in quae natura vivacior delaberetur; at puella, egregia animi firmitate, et ilico dolebat, et ab iis summo opere declinabat, parentibus ducibus ac magistris, Spiritu Dei rectissima quaeque inspirante.

Tertium autem decimum annum cum ageret, primum, ut tunc mos ferebat, Christi Corpus suscepit; quod tam gratum fuit illi, quam ros aut pluvia campis. Ex eo enim sive pietas alita, sive continentia aucta, sive studium virtutis acrius factum. Rem fovebat gravissimorum librorum lectio, ex qua profecto magis ac magis intellexit quam pulchrum esset Deum prae ceteris diligere, quamque necessarium humilitatem tenere.

Quae autem semper sanctum habuit parentibus obedire, anno millesimo octingentesimo quadragesimo octavo, Leodium, quae est urbs in Belgio, petiit, ut ibi, in sacrarum virginum domo a S. Benedicto nuncupatarum, ad humanum civilemque cultum diligentissime formaretur; hac enim parentes eius mente erant, ut cum sua nobilitate congruentem institutionem persequeretur, et ita maiorum honoribus responderet. Et res quidem feliciter incessit; tamen ingenium eius et indoles, ad ea magis erant inclinata, quae summi Numinis gloriam respicerent, quam ad ea, quae essent florentis aetatis propria. Ministrata praeterea hoc tempore unctio illo sacra, qua animi vires ad arcana certamina muniuntur, animum confirmavit.

Post autem duos annos cum domum suam rediisset, tum patri adiumento fuit ad bona administranda, tum matri astitit in negotiis domesticis conficiendis; quibus in rebus tam diligens fuit ac nava, ut parentes eius et vehementer comprobarent, et magna admiratione tenerentur.

Interim autem ardor quidam sanctissimae religionis nostrae propagandae in eius mentem facile irrepere, et cotidie gliscere, et, fovente gratia, in flammam vertere. Pietatis vero exercitia, quibus faciendis per id tempus operam dedit, tantos stimulos adhibuerunt ignesque admoverunt, Patribus e S. J. auctoribus, ut ad id perficiendum quod animo intenderat, urbem, quam Germani Blumenthal appellant, ilico peteret, ubi religiosa domus patebat, a Sophia Magdalena Barat condita, et a S. Corde Iesu vocata.

Neque tamen consilium Dei fuit ut eo vitae instituto, quamvis optimo, degeret. Quam ob rem, illius ipsius servae Dei consilio usa, Societate a S. Corde relicta, se iterum castro patrio reddidit, suetae vitae ac pietatis officia obitura. Speciem autem illam eximiam sanctitatis persequens, quae animo insidebat, christiani nominis nempe propagandi, sperabat fore aliquando ut aptam ad id societatem inveniret. Quare primo Sorores adiit a Visitatione, in urbe Mühlheim, anno scilicet millesimo octingentesimo sexagesimo tertio; deinde Sodales a SS. Sacramento (Sacramentinas vocant), in Belgio, per annos duos apud eas commorans.

Rebus vero et hic haud prosperius procedentibus, non enim hae sacrarum virginum societates ad missiones natae erant, domum rediit, illud Pauli quam crebro usurpans: «Domine, quid me vis facere»? (Act., 9, 6); cum interea, quia mater pie ad Deum iam pridem excesserat, Theresia sororum suarum natu maior, matris quoque munera obiret, diligentissime.

Ut autem nutibus Dei serviret, se Curioni suo, Ludovico von Essen, moderandam tradidit, eius dicto ad amussim parens in omnibus. Hic autem ut erat prudens, hortatus est eam Tertio Franciscali Ordini adhaereret, atque paupertatem vehementius coleret. Neque Theresia non obsecuta est libenter. Quin etiam, cum nulla esset Sodalitas sacris missionibus mulierum faciendis, cumque hanc eandem rem et ipse Curio intenderet, consilio, rationibus, argumentis adductis, incitavit ut talem ipsa conderet. At ea, etsi gaudio exsultavit, horruit tamen tum quia negotio tanto impar erat, suo quidem iudicio, tum quia lex civilis obstabat, religioni ea tempestate alienissima.

Ut autem cum Deo, intus monenti, tum Parocho hortanti morem gereret, vetere castro in pago Neuwerk pecunia sua comparato, initium fecit operis sui. Qua re, nonnullis piis mulieribus secum congregatis, eo contendit ut, dum caritatem in pauperes exerceret, divini honoris studio eas mire incenderet. Nihilo tamen minus, et hic, quamquam bene de pueris erudiendis, de matribus eorum hortandis ad virtutemque movendis, de divino cultu Deo diligentius tribuendo, de iis qui utroque parente orbi essent, meruit, non omnino pulchre ei fuit. Etenim quas secum societate coniunxisset mulieres, eae, alia post aliam abeuntes, de castro decesserunt, eiusmodi vitae impatientes; Parochus, in diversam inclinatus sententiam, frigescebat; res saepe adversae; eo usque ut spes omnes ad irritum cecidisse viderentur, ac iam nihil reliquum sibi, quam uni Deo confidere. Qui, ut semper est benevolus, fractum animum tristeque cor ita allevavit, ut sol flores herbasque teneras erigit amicus, quas pruina momordit. Etenim anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo, cum Pascha sanctum ageretur, provide factum est ut, casu, scripta pagina, vento rapta, cuius esset index: «Il Missionario», intra castri saepta caderet. Quam cum legisset, tanto gaudio exsiliit quanto numquam. Nuntiabat enim folium illud constitutam esse Romae societatem quandam apostolicam, quam «instructivam», ut verbo eodem utamur, quo auctor, cognominari placuisset, cuius proprium esset Christi fidem et religionem proferre, domi, foris, ad proprias et exteras gentes. Quod quid erat aliud, quam quod Theresia tantis iam annis exoptavisset? Missa ergo statim epistola Ioanni Jordan, qui vir, Germanus patria, eam Romae sodalitatem condiderat, significavit se iam pridem de eadem causa diu frustra cogitasse. Se, igitur, suaque omnia ipsi praesto esse ut, si videretur, ad mulierum coetum condendum missionalium, quomodocumque uteretur.

Ille, condicione accepta, ac postea urbe Neuwerk petita, plane intellexit Theresiam ad negotium natam esse, quod ipse aggrederetur, ad idemque instructam et ornatam. Neque illa, occasione oblata, omisit religiosa vota nuncupare, sumpto nomine Maria Theresia ab Apostolis, quod paulo post cum Maria ab Apostolis commutavit.

Itane iam caelum apertum et sol splendidus? Minime. Per annos enim sex Theresiae Mariae praestolandum fuit, donec notae difficultates perrumperentur; quae quantum virium, quantum nervorum, quantum facultatis ac roboris postulaverint, id Deo uni notum. Tandem affuit promissa dies, cum licuit Romam proficisci, quinque sociis comitantibus; in quam sane immortalem urbem cum ingrederetur beata Dei famula, laetitia gestiens, exclamavit: «Hic pax mihi in aeternum»!

Atqui ea verba sunt ad irritum redacta. Cum enim cautum esset in legibus Vicariatus Urbis ne ullae possent novae Sodalitates religiosae Romae sedem suam collocare, nisi probatae fidei et per certas condiciones, idcirco vix attacta Roma abscesserunt, Tibur petentes, quae est urbs pervetusta neque a christiani imperii capite longe posita, sex per annos ibi commoraturae. Ab Episcopo autem loci omni genere humanitatis exceptae, huiusmodi vitae rationem susceperunt, ut in summa paupertate transigerent; copiis familiaribus exiguis, supellectile vili, spatio haud aequo. Accedebat quod essent advenae, linguam nescirent, populi mores alii, ac patrii. Ceterum, Deum sancte et pie colebant; exemplo ad virtutem aliis praelucebant, iuventutem ad christianas leges instituebant, occasione data cum puerorum parentibus necessitudinem coniungentes, virtutum semina animis spargebant; verbo: quaecumque vera, pudica, iusta, sancta, amabilia, bonae famae essent, et cogitabant, ad beatissimi Pauli sententiam (cf. Philip., 4, 8), et omni ope quaerebant, Maria Theresia nempe praeeunte, quae et mater sacrarum virginum harum fuit, et prudens magistra.

Ubi vero tempus accessit, Romam petere licuit, in qua nempe beatissima Dei famula quattuordecim annis vixit, in filiis suis informandis tota, in re videlicet immensi operis multique certaminis. Ut enim Deus solet adesse piis gratia et benevolentia sua, sic Satan iis solet esse infestus. Magnis ergo incredibilibusque infractis difficultatibus, quibus fuerat affecta et afflicta, ipsa operi incepto instare, nova domicilia constituere, invisere saepe, missiones instruere, et laetissimam bene factorum messem facere, si quidem viginti quinque missionales domos et exstruxit, et florentes reliquit.

At mors, quae omnes una manet, iam iam aderat, diuturno morbo praenuntio, eoque cotidie ingravescente; agebatur autem de ea aegrotatione, qua gravis tardusque spiritus expeditur (Itali dicunt «asma»), quaeque eo adduxit, ut die vicesimo quinto mensis decembris, anno millesimo nongentesimo septimo, die ipso nativitatis Domini «dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet» (Miss. Rom. Domin. infra Octav. Nativ.), placide ac sedate, ut sanctorum est ritus, ex his tenebris ad sempiternam lucem excessit.

Quod si nunc paucis exquiramus, quae virtus in tanto numero fuerit praecipua, ceterarum videlicet quasi radix et origo, sie statuimus eam fuisse caritatem erga Deum, amplificandae divinae gloriae causa animum exedentem. Quae profecto efficiebat ut non solum ipsa summo Numini studiosissime inserviret, verum etiam ut multam curam operamque ad hoc tribueret, ut reliqui etiam homines, quantum posset maxime, Deum penitus cognoscerent, diligerent, colerent. Huius enim unius rei gratia, sancta mulier quam mature institutum omnibus nervis exploravit suis consiliis idoneum; et plures ingressa domos religiosas, totidem dereliquit, utpote quae cum proposito, quod tenere optabat, non congruentes. Haec autem crebra domiciliorum permutatio praeterquam quod eam angebat et sollicitabat, in contumeliam quodam modo vertebat: videbatur enim multis, et ipsi patri suo, qui in oculis filiam habebat, ea talis esse, ut numquam rebus suis acquiesceret, quidve vellet ipsa nesciret. Quae sciebat quidem perspectumque habebat, sed nullibi inveniebat, quia nullibi erat. Cum vero primum de Ioanne Jordan cognovit de eiusque opere, subito, quasi renovata iuventa, et vires redintegravit et ad novas spes exarsit. Tandem, ut propositum opus plane perficeret, se ab aetatis initio studiose comparavit: castissime scilicet vivendo, cupiditates coercendo, quibus iuventus trahi solet, in omnium rerum abundantia nimium parce usa, Deum summe amando, pietate, sanctitate, religione pectus imbuendo. Dicto Evangelii parens (cf. Mt. 19, 27 sqq.), et patrem reliquit, et sorores, et domum, et omnia, ut Christi sponsa ac serva fieret, atque tanto paupertatis amore, ut cum dives nata esset, pro Christo inopia vexaretur; et, quod maius est, iis aequo animo libenterque paruit, quos nomine Dei agere intellegeret, idque semper, in omnibus, etsi duris, tristibus, adversis rebus. Ita factum est ut semen, ad ipsius Evangelii voces (cf. Io. 12, 24-25), marcesceret quidem, ab ea morte tamen vita oriretur, id est eius ipsius sanctitas et gloria, ac uberrima atque odorata messis in Ecclesia. Pro qua re immortali Deo laudes ac grates iucundissimae habeantur, ut, qui in creatura sua hac tam fuerit admirabilis (cf. Ps. 67, 36), et alias, eius gratia, excitet cum Ecclesiae sanctae commodo, maxime inter eius filias.

Inclitae vero huius mulieris famam sanctitatis, in dies percrebrescentem, Deus caelestibus signis visus est comprobare. Quapropter, Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis coepta est agitari, atque post ordinarios, quos dicunt, processus Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem instituendae, a Pio XII, Decessore Nostro, f . r., die primo Martii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto, obsignata.

Apostolicis deinde inquisitionibus rite absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus venerabilis Mariae ab Apostolis, seu Mariae Theresiae von Wüllenweber, Instituti Sororum a Divino Salvatore fundatricis, fuit disceptatum; quas, omnibus expensis atque perspectis, a famula Dei heroum in modum cultas esse, Ipsi, die decimo quinto mensis iulii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, decreto ediximus.

Exercita postea quaestione de miraculis, quae eiusdem nomine invocato a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis consiliis exquisita, Nos, die quarto mensis Iulii, hoc anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo de duobus pronuntiavimus constare.

Unum igitur superfuit discutiendum, an famula Dei inter Beatos tuto esset recensenda. Quod quidem omnes purpurati Patres, sacris ritibus tuendis praepositi, atque Praelati Officiales Patresque Consultores suffragio, scriptis litteris dato, fieri posse affirmaverunt. Nos tamen pro rei momento mentem Nostram distulimus aperire, quo maiorem caelestis auxilii copiam ad eam ferendam sententiam, enixas preces Deo adhibentes, impetraremus. Itaque, die tandem undevicesimo mensis Septembris proximi, postquam sacris sumus operati, ad venerabilis famulae Dei Mariae ab Apostolis sollemnem beatificationem tuto procedi posse ediximus.

Quae cum ita sint, Nos, vota Instituti Sororum a Divino Salvatore implentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus ut venerabilis famula Dei Maria ab Apostolis Beatae nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus ac lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam ut Beatae eiusdem imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut stato die quotannis recitetur Officium de Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem communi cum orationibus propriis approbatis celebretur, iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Aquisgranensi, cuius intra fines Beata ipsa orta est (olim autem erant fines archidioecesis Coloniensis), atque Romana, ubi diem obiit supremum , itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Institutum Sororum a divino Salvatore utitur, ab omnibus Christi fidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, a Sacerdotibus omnibus, ad templa seu sacella, in quibus eiusdem Beatae festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis venerabilis Mariae ab Apostolis, servatis servandis, supra dictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, infra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris haberetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio decimo mensis Octobris, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.

Iosephus Del Ton. Proton. Apost.

      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana