Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI CONSIDERET*

TEMPLUM S. MARIAE ASSUMPTAE, ALCAMI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui consideret, quamvis cum brevitate et quasi cursim, Alcami urbis historiam, is plane intelleget quanta laude haec floruerit ac floreat inter omnes Siculae telluris urbes et loca. Cuius sane et antiquitas, et gloriae litterarum, et monumenta omne genus celeberrima in civili atque religiosa republica, et templa sanctissima, quae urbem quasi astra constellant, memoriis Sanctorum, reliquiis, arte instructa et paene cumulata, fides denique christiana, tamquam ignis vivax, hae profecto causae sunt, cur illa tum famam egregiam, tum nomen apud omnes obtinuerit. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Franciscus Ricceri, Episcopus Drepanensis, in cuius dioecesi urbs sita est, sive suo ipsius nomine, sive cleri universi ac populi, id ab hac Apostolica Sede summa prece petierit, ut Alcamensis ecclesia mater, castissimae Virgini Mariae dicata caelo receptae, atque iam inde ab anno MDCCCXXXIX Collegiati templi titulo insignis, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, idque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, concesserit, Nos rati posse hoc non modo ecclesiae, cui titulus attribuitur, honori cedere, sed etiam ad animorum atque sacratissimae religionis Christi utilitatem, quae a Sacra Congregatione pro Cultu Divino statuta sunt rata declaramus, in omnibus confirmantes. Placet ergo templum S. Mariae Assumptae in urbe Alcamo situm titulo ac dignitate Basilicae Minoris, cum omnibus iuribus atque liturgicis concessionibus ornare, servatis tamen quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii anno MDCCCCLXVIII, factum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Decernimus, praeterea, has Litteras Nostras firmas esse oportere, efficaces, integros effectus habere in omne tempus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die uno et tricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 611-612

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana