Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAMQUAM CHRISTIANUS*

TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A PERPETUO SUCCURSU, IN CIVITATE BRUKLYNIENSI, TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR.

 

Quamquam Christianus, si beatissimo Paulo fidem tribuimus (cf. Hebr. 10, 38; Rom. 1, 17) Christi fide vivit, est tamen tum humana naturae insitum, tum per Ecclesiae leges iussum (cf. Conc. Nicaen. Definitio) ut religionis officium et diligens cultus non modo summo atque immortali Numini tribuatur, verum etiam et Sanctis eius, potissimum autem Sanctae atque castae Matri Christi. Quas sane religiones atque caerimonias idcirco Ecclesia semper promovit, quod e caelestium diu ac diligenter considerata virtute simul animi propensione quadam in pietatem ferantur, simul Deo ampliores usque deferantur honores. Qua de re, cum venerabilis Frater Franciscus Mugavero, Episcopus Bruklyniensis, suo, cleri populique universi sua e dioecesis nomine id petierit ut templum B. M. V. a perpetuo Succursu, quo Sanctae Matris imago summa veneratione colitur, titulo Basilicae Minoris decoraretur: templum enim ipsum egregium esse pietatis domicilium, utpote in quo cotidie frequentissime sacra fiant et populus ad sacram synaxim multus accedat; circum praeterea, in eius ambitu, inesse scholas florentissimas, pueris puellisque christiane educandis, e quibus plus quingentos in sortem Domini vocatos fuisse; hic, in templo scilicet, plures Episcopos consecratos esse, et haud minus quam viginti quinque laicorum consociationes vivere, pietate insignes, et coeptis omne genus, cetera; cumque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis olim facultatibus, in eius sacri Praesulis sententiam venerit, Nos, ea probantes quae eadem Sacra Congregatio egerit, libenter templum Dominae Nostrae a perpetuo Succursu, quod populi lingua Our Lady of Perpetual Help Church cognominatur, in civitate Bruklyniensi exstans, titulo ac dignitate Basilicae Minoris insignimus, factis iuribus atque liturgicis concessionibus debitis, servatis tamen iis, quae, iuxta Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii anno MCMLXVIII vulgatum, servanda sunt. Contrariis non obstantibus.

Decernimus praeterea has Litteras firmas esse oportere suosque effectus habere nunc et in posterum.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, sub anulo Piscatoris, die quinto mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 92-93

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana